Nazismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nazismus, pleno nomine Socialismus Nationalis (Theodisce Nazionalsozialismus), praecipue appellatur ideologia quam Factio operaria socialistarum nationalium Germanica citavit annis ab 1919 ad 1944 in Germania.[1][2][3][4][5][6][7][8] Nazismus fuit versio specialis fascismi,[9] ubi:
- "Phyle Nordica" humana vel "Aria" putata est superior omnibus aliis et Germani pro Ariis habebantur[10]
- Omnis historia Europaea concepta est sicut certamina et concertationes inter phyles, nationes, et gentes. Nationales socialistae contendebant Germaniae necessarium ad supervivendum esse ut creet in Europa "ordinem novum" et imperium magnum, ita Germania allis cum nationibus aemularetur de rebus politicis oeconomicis militaribus.[11],
- Debilitas et degeneratio effecta sunt propter connubia interphyletica et fragmentationem phylis Nordicae.
Fautores huius ideologiae se ipsos Socialistas Nationales appellabant, cum ab aliis brevius et plerumque contemptim Nazii appellarentur.