From Wikipedia, the free encyclopedia
Mons ruptus[1] (Theodisce: Brocken sive Blocksberg) aut Bructerus mons[2] aut Melibocus[3], mons altissimus Germaniae septentrionalis et Harudorum pagi est, situs in Saxonia-Anhaltino. Montis apex 1.141,1 metra super mare situs est. Ioannes Volfgangus Goethius hieme anni 1777 verticem montis visitabat. In dramate eius Faust Mons ruptus est locus scenae de Nocte Valpurigs.
Mons Bructerus media in montuosa serie situs est, qui Harthici Superioris molem maximam format. Effertur tamquam segmentum rotundum magis ad septentrionalem marginem spectans. In circumiacentiis adhuc inveniuntur cacumina Heinrichshöhe (1044 m), Königsberg (1029 m), Wurmberg (968 m), Achtermannshöhe (926 m) et alia. Ibi fluminibus torrentibusque sat multis fontes sunt quibus nomina Oker, Radau, Ecker, Ilse (usque ad Weser), Holzemme et Bode (usque ad Albam).
Massa graniti monticulis transitoriis mantueliter circumdatur. Aes vix superest, cum paludes multissimae praesertim ad occidentem pertinentes abundent. In Germanica mythologia Mons Bructerus maximi momenti est et religione christiana illata diu pagana summo in vertice porro colebantur: Kalendis Maiis, quibus gentes festum magnum agere solebant, sacerdotes catholici cultus tales vehementer impugnaverunt. Inde historiae de diabolicis ostentis in Monte rupto visis ventilabantur. Nox Valpurgis larvatos, cerritos, lymphaticos omnis orbis terrarum congregavisse dicitur et nostris diebus in narratiunculis popularibus de istis rebus nugae eunt.
Ascensio fit aut in tramitibus plus minusve angustis aut in viis stratis duabus bonis (a Schierke et ab Ilsenburg), quae ad pedem culminis uniuntur. Ex anno 1898 ferrivia chiliometra duodeviginti a statione ad Dreiannen-Hohne se in altum labitur et ad apicis occidentem terminatur. Nix inter menses Novembris et Iunii haud rara; migratores in paramo stantes despectu in vallem pulcherrimo fruuntur Turris, quam interdum ad res militares utebantur, et deverticulum solitudinem interrumpunt. Haud procul a cauponula sunt rupes nomine Teufelskanzel et Hexenaltar. Meteorologis Mons Bructerus multa pretiosa indicat et microclima eius frigidum plantas raras gignit. Inter eas Anemone alpina, Lichen islandicum, Hieracium alpinum, Geum montanum et multae aliae. Universitarii Gottingenses diligentes saeculo XIX hortum botanicum instituerunt plantis Alpinis subarcticisque colendis.
Mira res autem valde istud Phantasma Bructerum (Brockengespenst), umbra observantis hominis sub sole humili repercussa quod phaenomenon Ioannes Isaias Silberschlag primum in Monte rupto invenit atque descripsit.
Campus Brockenfeld ad occidentem iacens in altitudine 992 metrorum chiliometra septem in longitudinem et quinque in largitudinem muscos, erices, saxa ubique dispersa praebet, unde flumina Bode, Oker, Radau et Oder nutriuntur. Communismo saeviente aditus ad montem omnibus vetitus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.