Mons
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mons (-tis, m.) est altum columen vel magna planetae protuberatio ex vulcanismo aut e planetae superficiebus plicatis orta. Definitio montium incerta est, sed saepe columen elevatum plus quam 700 metra super eius radices mons esse dicitur.[1]
Vide etiam paginam discretivam: Montanea (discretiva).
Terrae montium distributio est: 52 centesimae Asiae, 36 centesimae Americae Septentrionalis, 25 centesimae Europae, 22 centesimae Americae Australis, 17 centesimae Australiae, et 3 centesimae Africae. Omnino, 24 centesimae lithosphaerae in montibus consistit. Decem centesimae hominum terras montanas incolunt. Omnia mundi flumina magna fontes ex montibus exoriuntur.
De montium magnitudine:[2]
- Maximus mundi mons est Everestius Mons in Alpibus Emodi Nepaliae, 8848 m.
- Maximus Alpium mons est Rupes Alba, 4807.
- Maximus Graeciae mons est Olympus, 2917 m.
- Maximus Siciliae mons est Aetna, 3329 m.
- Maximus Europae mons est Elbrus mons in Caucaso, 5642 m.
- Maximus Americae Septentrionalis mons est McKinley mons in Alasca, 6194 m.
- Maximus Americae Meridionalis mons est Aconcagua in Argentina, 6960 m.
- Maximus Australiae mons est Kosciuszko mons, 2230 m.
- Maximus Oceaniae mons est Sundirmana in Alpibus Papuanis insulae Nova Guinea, 5212 m.