continens From Wikipedia, the free encyclopedia
America Septentrionalis[1] (-ae -is, f.) seu Borealis sive usque ad saeculum duodevicensimum Mexicana[1] (Anglice North America; Francice Amérique du Nord; Hispanice América del Norte et Norteamérica) est septentrionalis Americarum continens,[2] tertia superficie et quarta numero incolarum, in hemisphaerio septentrionali Telluris et in hemisphaerio occidentali sita.
America Septentrionalis | |
Area | 24 709 000 km2 |
Numerus incolarum | 528 720 588 |
Spissitudo incolarum | 22.9/km2 |
Nomen incolarum | Americanus
|
Zona temporalis | UTC-10 ad UTC
|
Finitimus est Oceani Arctici in septentrione, Oceani Atlantici in oriente, Maris Caribici in meridie, et Oceani Pacifici in occidente. America Australis in meridie et oriente iacet. Superficies est 24 230 000 chiliometrorum quadratorum; anno 2001, numerus habitantium fuit fere 454 225 000.
America Septentrionalis in septentrionali parte iacet illius terrae quae Novus Mundus sive America tantum vocatur. Solus conexus inter Americas Septentrionalem et Meridionalem est Isthmus Panamensis. Nonnullae auctoritates Americam Septentrionalem non finitam esse ab Isthmo Panamico, sed ab Isthmo Tehuantepecensi existimant; spatium inter eos Media America vocatur. Plurimi Mediam Americam esse subcontinentem regionemve Americae Septentrionalis habent.
In continente ipsa sunt tres civitates: Canada, Mexicum, Civitates Foederatae Americae. Ad meridiem, in Media America, sunt Beliza, Ora Opulenta, Salvatoria, Guatemala, Honduria, Nicaragua, Panama. In meridie et oriente sunt Antillae, quae sequentes comprehendunt:
In Oceano Atlantico, sed imputati ut pars continentis, sunt Bermuda, Groenlandia, et Sanctus Petrus et Michael.
Nomen | Area (km²) | Numerus habitantium (2005-07-01 aest.) |
Populationis densitas (per km²) |
---|---|---|---|
Anguilla (Britannia) | 102 | 13,254 | 129.9 |
Antillae Nederlandenses (Nederlandia) | 960 | 219 958 | 229.1 |
Antiqua et Barbuda | 443 | 68 722 | 155.1 |
Aruba (Nederlandia) | 193 | 71 566 | 370.8 |
Barbata | 431 | 279 254 | 647.9 |
Beliza | 22 966 | 279 457 | 12.2 |
Bermuda (Britannia) | 53 | 65 365 | 1233.3 |
Canada | 9 984 670 | 32 805 041 | 3.3 |
Civitates Foederatae Americae | 9 629 091 | 300 165 500 | 30.7 |
Cuba | 110 860 | 11 346 670 | 102.4 |
Dominica | 754 | 69 029 | 91.6 |
Granata | 344 | 89,211 | 259 |
Groenlandia (Dania) | 2 166 086 | 56 375 | 0.026 |
Guadalupia (sive Aquae Lupiae, Aquaelupae; Francia) | 1,780 | 448 713 | 252.1 |
Guatimala sive Guatemala | 108 890 | 14 655 189 | 134.6 |
Haitia | 27 750 | 8 121 622 | 292.7 |
Honduria | 112 090 | 6 975 204 | 62.2 |
Iamaïca | 10 991 | 2 731 832 | 248.6 |
Insulae Bahamenses | 13 940 | 301 790 | 21.6 |
Insulae Caimanenses (Britannia) | 262 | 44 270 | 169.0 |
Insulae Turcenses et Caicenses (Britannia) | 430 | 20 556 | 47.8 |
Martinica (Francia) | 1100 | 432 900 | 393.5 |
Mexicum | 1 972 550 | 106 202 903 | 53.8 |
Navassa Insula (Civitates Foederatae) | 5 | 0 | 0 |
Nicaragua seu Nicaraua | 129 494 | 5 465 100 | 42.2 |
Ora Opulenta | 51 ,100 | 4 016 173 | 78.6 |
Panama | 52 853 | 2 498 717 | 47.3 |
Portus Dives (Civitates Foederatae) | 9104 | 3 916 632 | 430.2 |
Respublica Dominicana | 48 730 | 8 950 034 | 183.7 |
Salvatoria | 21 040 | 6 704 932 | 318.7 |
Sancta Lucia | 616 | 166 312 | 270.0 |
Sanctus Christophorus et Nives | 261 | 38 958 | 149.3 |
Sanctus Petrus et Michael (Francia) | 242 | 7012 | 29 |
Sanctus Vincentius et Granatinae | 389 | 117 534 | 302.1 |
Mons Serratus (Britannia) | 102 | 8437 | 83 |
Trinitas et Tabacum | 5128 | 1 088 644 | 212.3 |
Virgines Insulae Americanae (Civitates Foederatae) | 352 | 108 708 | 308.8 |
Virgines Insulae Britannicae (Britannia) | 153 | 22 643 | 148.0 |
America Septentrionalis est fons multae de aevis temporis geologici scientiae.[3] Regio geographica quae Civitates Foederatae facta est fuit fons plurium varietatum dinosauriorum quam aliae civitates hodiernae.[3] Secundum Petrum Dodson palaeontologum, hoc factum etenim stratigraphiam, clima, geographiam, facultates humanas, historiamque praecipue ostendit.[3] Multum Aevi Mesozoici in expositis lapidum eruptionibus in aridis continentis regionibus inventis videtur.[3] Gravissimum dinosauriferens Aevi Iurassici Inferioris depositum fossilium in America Septentrionali est Formatio Morrison in Civitatibus Foederatis occidentalibus.[4]
Eruditi nonnullas habent theorias de originibus primorum hominum Americae Septentrionalis. Indigenae Americae Septentrionalis ipsi multos mythos creationis conservant, quo se continenter adesse in terra post creationem adfirmant.
Secundum nonnullas memorias, Gunnbjörn Ulfsson Norvegicus primus fuit incola Europae qui Americam Septentrionalem vidit. Quod inter annos 876 et 932 factum esse putatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.