Matronae Aufaniae ( vel Matres Aufaniae vel Deae Aufaniae, dativo casu plurali Matronis vel Matris Aufaniabus) ex numero sunt Matrum-Dearum cui nomen Matronarum datum est. A nobis cognuscuntur inscriptionum imaginumque gratia, quae inventae sunt praecipue in hac regione quae olim provincia Germania inferior fuit.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Quod cultae essent Bonnae, Coloniae Agrippinae, Iuliaci, Noviomagi Batavorum, Xanti, Vici Marcomagi (hodie Nettersheim), Tulpiaci, Noviomagi Batavorum, in loco Haus Bürgel nuncupato apud Dusseldorpium, Moguntiaci, Lugduni, et Carmonae in Hispania, satis constat e fere centum inscriptionibus primi et secundi saeculi p.C.n.
Fuerunt loci cultus - inter alios - in regione aedium sacrarum quae inventae sunt in loco Görresburg nuncupato, apud Vicum Marcomagum, in agro Eifla situm, necnon sub hodierna Basilica Bonnae.
Verbum autem Aufaniae quid significet, non satis constat.[3]
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.