Margarita Andegavensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Margarita Andegavensis,[1] Francogallice Marguerite d'Anjou[2] (nata die 23 Martii 1430;[3] Dampetri prope Salmurium die 25 Augusti 1482 mortua) fuit uxor Henrici VI regis Angliae.
Obitus: 25 Augusti 1482; Souzay-Champigny
Patria: Francia Borboniensis
Familia
Coniunx: Henricus VI
Proles: Edward of Westminster
Familia: House of Valois-Anjou
Memoria
Margarita aut Nancei aut ad Pontem Montionis natam esse censetur.[4] Filia fuit Renati comitis Guisiae (ducis regisque futuri) et Isabellae ducissae Lotharingiae. Patre ab anno 1431 usque in 1437 Divione in ducatu Burgundiae incarcerato, Margarita infans Nancei apud matrem, sed ab anno 1435 Salmurii et Andecavis sub tutela aviae Yolandae educata est.
Coniugium Margaritae e consiliis politicis praesertim Caroli ducis Aurelianensis inter Francicos, Henrici Beaufort cardinalis inter Anglos, ad pacem inter duas nationes componendam proiectum est. Die 22 Maii 1444 per inducias Turonenses conventa est, legatis Anglicis Henrico Beaufort et comite Suffolciae Willelmo de la Pole, pacem duos annos inter Francos et Anglos fore, provincias Andecavensem Cenomanensemque regno Francico dandas, matrimonium regis Henrici cum Margarita celebrandum: qui iam ante quattuor dies Turonis in basilica S. Martini sponsi erant, obeunte legato apostolico Petro de Monte, adstante rege Francico Carolo VII delphinoque Ludovico.[5] Margarita primum per procurationem mense Martio ineunte in collegiata S. Georgii Nanceiensi Henrico nupsit, iterum, annum sedecimum agens, viro praesente, die 23 Aprilis huius anni in abbatia Tichfeldensi. Die 30 Maii 1445 regina Angliae in abbatia Westmonasteriensi ab archiepiscopo Cantuariensi Ioanne Stafford coronata est.[6]
Dum iter in Angliam faciebat ab Ioanne Talboto comite Salopiae conducta est, qui eae ad matrimonium commemorandum codicem manuscriptum summa arte illuminatum dono dedit "ne linguae Francogallicae suae oblivisceretur", historias romanicas cantilenasque epicas comprehendentem necnon libros de nobilitate, inter quae Les faits d'armes et de chevalerie scriptricis Christinae Pisanae. Qui codex, Shrewsbury Book ("liber Salopiensis") nuncupatus, hodie in bibliotheca Britannica servatur.[7]
Henrico fere imbecillo, duce Humfredo regis avunculo incarcerato et statim mortuo, per iuvenem reginam cardinalis Beaufort comesque Suffolciae regnum dirigere incipiebant. Margarita anno 1448 conditrix nominata est collegii Reginalis Cantabrigiensis, suadente praeside huius collegii Andrea Dokett. Die 13 Octobris 1453 filium peperit Eduardum, titulo princeps Cambriae, "Westmonasteriensem" propter locum nativitatis nuncupatum, regni haeredem. Bellis civilibus "Rosarum" rursus saevientibus, Margarita, qui pro Henrico non sine lauris in Anglia septentrionali et Scotia militaverat, anno 1463 exsilium in Francia cum filio petivit. Coriae in Lotharingia septem fere annos habitabat, marito capto ab anno 1465 in Turri Londiniensi incarcerato.
Ioannes Neville comes Warwicensis Henricum e carcere liberavit, qui die 3 Octobris 1470 iterum rex proclamatus erit. Principi Cambriae die 13 Decembris eiusdem anni nupserit Anna comitis filia. Aemulus autem regni Eduardo IV, adiuvante duce Burgundo Carolo Temerario, Angliam aggrediens comitem Warwicensem in pugna Barnetensi die 14 Aprilis 1471 interfecit. Margarita post viginti dies in proelio Teuchisberiensi cum filio debellata, hoc statim post proelium necato, illa eodem castello incarcerata erit ubi maritus olim includebatur. Pater Renatus Andegavensis eius redemptionem non ante diem 29 Ianuarii 1476 machinavit, pretio a rege Franciae Ludovico XI oblato, qui se cessione ducatus Andecavensis remunerari iussit. Margarita ultimis vitae suae annis Aquis Sextiis habitavit apud patrem, qui comitatum Provinciae retinebat.