Carolus VII (rex Francorum)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus VII cognomento Victor[1] (natus Lutetiae die 22 Februarii 1403; obiit Magduni die 22 Iulii 1461) fuit rex Franciae ab anno 1422 usque ad mortem, anno 1461. Caroli VI uxorisque eius Isabellae Bavariae fuit filius.
Obitus: 22 Iulii 1461; Magdunum
Patria: Francia
Familia
Coniunx: Maria Andegavensis
Proles: Ludovicus XI, Catherine of France, Countess of Charolais, Yolande of Valois, Joan of Valois, Duchess of Bourbon, Magdalena of Valois, Carolus dux Biturigum, Charlotte de France, Radegonde de France, Marie de France, Marie de Valois, Jean de France, Jacques de France, Marguerite de France, Jeanne de France, Jeanne de Valois, Jeanne de Maignelais
Familia: Domus Valesia
Memoria
Insignia heraldica
Sponsalia Caroli, eo tempore ducis Pontievriae, cum Maria, Ludovici II ducis Andecavensis et Yolandae Aragonensis filiam, anno 1413 compacta sunt inter matres Yolandam Isabellamque, primum Marcociis in dominio Ludovici Bavariensis reginae Isabellae fratris, deinde in hospitio Barbette Isabellae secessu Parisiensi, sed celebrata sunt in palatio Lupariensi die 18 Octobris illius anni. Tali modo inter matres decretum est Carolum cum Maria et fratribus sub tutela Yolandae annis insequentibus moraturum.[2]
Ergo die 22 Aprilis 1422 Mariam in matrimonium duxit in ecclesia cathedrali Biturigensi; e qua quinque filios et octo filias genuit. Die 30 Octobris eiusdem anni in eadem urbe se regem Francorum proclamavit: ab hostibus propter refugium ibi petitum "rex Biturigum" per ludibrium nuncupabatur.[1] Parlamentum Pictaviae in urbe constituit.
Deinde Anglis devictis et e maiori Franciae parte expulsis die 17 Iulii 1429 consecratus est sicut proavi in cathedrali Remensi.[3] In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.
Hoc regnante vixit Ioanna de Arc, quae Franciam ab Anglicis defendit.