Rex Angliae From Wikipedia, the free encyclopedia
Eduardus IV domus regum Eboracensis filius natu maximus erat Ricardi Plantagenistae, Eboraci ducis, Marchiae comitis, uxorisque eius Caeciliae Neville. Ricardus postulationem confirmatam habebat Angliae throni, fortasse maiorem etiam Henrico VI ipso Angliae illo tempore rege. Henrici VI avus, Henricus IV Angliae thronum usurpaverat, quamquam annexus? eius Edmundus Mortimer maiorem habuerat postulationem throni. Ricardus Plantagenet nepos erat Edmundi, Eduardus IV itaque nepotis infans. Et maiores Ricardi Plantagenistae Eduardique IV (domus Eboracensis) et maiores Henrici VI (Lancastriae domus) prognati erant a domo nomine Plantagenista. Conflictiones inter eas duas domus et eorum assectatores hodie commemorantur nomine "Rosarum Bella".
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Eduardi pater Ricardus celeriter necatus est Rosarum Bello progrediente, 1460 enim apud Wachefeldae pontem prope castra Sandal nominata situm, paulo post Henrici VI declarationem eum esse successorem suum. Eduardus de Eboraco illo tempore duodeviginti annos natus loco patris sui dux factus est domus Eboracensis. Familia Neville quoque divitissima atque potentissima Angliae septentrionalis duce Ricardo Iuniore, Varvici comite, "Regis Factore", Eboracensem domum adiuvit. Ricardus Varvici comes autem victus est Villae Albani ab exercitu Lancastriae domus. Sed Eduardus de Eboraco Februario mense 1461 anni victoriam splendoris plenam assequi potuit. Paulo ante proelii initium exercitum aeris quasi speculi modo trium solum eodem tempore visibilium originis causa maximo timore commotum potuerat cogere hostes aggredi. Una cum Ricardo Varvici comite 1461 peremptali et itaque decretorio modo vicit Lancastriae domus exercitum. 28 Iunii nomine Eduardi IV utens coronatus est Angliae rex. Itaque regnum suscepit domus Eboracensis (rosa alba significata) a Lancastriae domu (rosa rubra significata). Primi anni Eduardo IV rege pleni erant efficacitatis. Seditiones ducibus domus Lancastriae in Cambria sicut Anglia septentrionali factae profligatae sunt, Scotia coacta est pacificari et Henricus VI mente captus custoditus in Londinii Turri.
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702 | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.