Marcus Aemilius Scaurus (natus anno 163 a.C.n.; mortuus 88 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus. Habebatur unus ex ingeniosissimis et eminentibus hominibus publicis illius temporis.
Marcus Aemilius Scaurus nobili familia ortus est, sed paupere. Nam pater, quamvis patricius, ob rei familiaris inopiam carbonarium negotium exercuisse dicitur. Filius ipse dubitavit primo utrum honores peteret, an argentarium faceret; sed cum eloquentia valeret, ex ea gloriam et opes peperit[1]. Altera uxor erat Caecilia Metella Dalmatica, quae facta est postea tertia uxor Lucii Cornelii Sullae. Habuit duos liberos:
- Aemilia Scaura, secunda uxor Pompeii
- Marcus Aemilius Scaurus
- Tribunus militum in Hispania
- Aedilis curulis curans munera
- Praetor
- Consul creatus anno 115 a.C.n., cum Marco Caecilio Metello, altero consule iuniore. Severum se pro tuenda militari disciplina praebuit; disciplinae exemplum admiratione dignum referebat ipse in eis libris quos de vita sua scripserat. Cum in eo loco ubi posuerat castra, arbor esset maturis fructibus onusta, postridie abeunte exercitu, arbor intactis fructibus relicta est. Idem Publio Decio praetori, quod se transeunte sederet et assurgere iussus non paruisset, vestem scidit, sellam fregit, et ne quis ad eum in ius iret, edixit[1].
- Eodem anno, nominatus est princeps senatus a censoribus in officio qui vocabantur Lucius Caecilius Metellus Diadematus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus. Princeps senatus missus est in peregrinas terras qui pacaret inter reges discordias.
- Censor electus anno 109, cum Marco Livio Druso, qui mortuus anno proximo censurae finem imposuit. Censor in Gallia Cispadana paludes fossis navigabilibus factis siccavit et Viam Aemiliam Scauram a Pisis ad Vada Sabbatia stravit[2] et Fidei templum pontemque Milvium Romae refecit[1].
- Annonae princeps Romae anno 104. Quod munus eximium erat et fidelissimis viris datum, quia prosperitas populi (et seditionum absentia) suspensa erat illi. Per vitam et cursum honorum, scaurus mansit princeps optimatium in senatu.
Marcus Scaurus, ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii sui ingnavia fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi, deserto imperatore, Romam pavide repeterent, in quibus erat ipse Scauri filius, misit pater, qui ei dicerent se libentius occursurum esse filii in acie interfecti ossibus, quam visurum reducem reum tam turpis fugae, ideoque conspectum irati patris degeneri filio esse vitandum, si quid verecundiae ex animo superesset. Non tulit iuvenis ignominiae dolorem et moerore confectus interiit.
Marcus Scaurus, cum esset summa senectute et adversa valetudine, pristinum animi vigorem retinuit. Varius quidam patria Hispanus, vetus Scauri inimicus, senem opprimere conatus est. Accusabat eum acceptae ab hostibus pecuniae ad prodendam rempublicam. Scaurus nobilissimis iuvenibus innixus descendit in forum, dataque respondendi facultate, paucis verbis ita causam egit: "Varius Hispanus ait Marcum Scaurum senatus principem ab hoste corruptum esse, et populi Romani imperium prodidisse; Marcus vero Scaurus princeps senatus, negat se esse huic culpae affinem: testis nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Qua dicti gravitat periculum intentatum propulsavit: nam statim populus accusatorem ab illa actione depulit.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.