Lacus Erieus
lacus in Canada / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lacus Erieus[1] area superficiali est quartus a maximo lacu ex quinque Lacubus Magnis in America Septentrionali et undecimus a maximo in omne orbe terrarum.[2] Lacus volumine aquae est maxime meridianus, maxime humilis, minimusque Magnorum Lacuum.[3][4] Finitur ad septentriones ab Ontarione provincia Canadiensi, ad meridiem ab Ohio, Pennsilvania, et Novo Eboraco in civitatibus Civitatum Foederatarum, et ad occidentem a civitate Michigania.
Lacus appellatur ex tribu Eria[5] Indianorum Americanorum qui secundum eius litus meridianum olim habitabant.[3] Effluvum e lacu vim hydroelectricam Canadae Civitatibusque Foederatis praebet, cum ingentes apud Aquas Cadentis Niagarenses turbinas? verset.[6]
Chad Fraser, scriptor Canadiensis, in libro Lake Erie Stories, regionem verbis exsequitur "refugium apricissimum, paene tropicum."[7][8] Margarita Atwood, scriptor mythistoriarum et poeta, lacum sic describit: "Magnus, planus, pulcher, rabiebus inexspectatis obnoxius, locis languidis praeditus—sicut oculi Roberti Mitchum."[9]