Litus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Litus (-oris, n.) est finis maris vel oceani,[1] regio continentis vel insulae ubi aqua et terra conveniunt,[2] vel linea quae fines terrae et oceani vel lacús est.[3] Exactus autem linea quae linea litoralis vere appellari potest paradoxi litoralis causa determinari non potest.
Litus pelagicum est litus quod oceano aperto adiacet, contra regionem protectam in sinu vel portu; ora autem est regio quae alicui magno corpori aquae adiacet, oceanis lacubusque non exceptis.