urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia
Ircutia,[1] vulgo Irkutsk (Russice Иркутск), urbs in Russia, in Siberia Orientali loco influxus Ircuti fluvii ad Angaram sita, metropolis est regionis Ircutensis. Circa 624 milia incolarum habet (anno 2017).
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Ircutia, mercaturae et industriae atque transportationis locus, officinas nonnullas (illam aeroplana producentem et al.), stationes ferriviarias, portum et aeroportum habet. Praeterea, culturae et scientiae sedes est magni valoris: Universitas Ircutensis certaque alia instituta educationis, musea et theatra nonnulla nota urbi sunt.
Ircutia, anno 1661 ut castellum Sibiricum condita, anno 1686 facta est urbs. Valens sedes mercaturae atque locus exsilii politici (e.g. pro Decembristis) fuit. Secundum decretum Petri I, anno 1719 factum, Ircutia facta est sedes administrativa provinciae Ircutensis. Annis ab 1764 ad 1926 urbs erat metropolis gubernii Ircutensis. Ab anno 1803 gubernatoris generalis Siberiae, et annis 1822–1884 gubernatoris generalis Siberiae Orientalis Imperii Russici sedes erat. Tempore Belli Civilis Russici Ircutia mense Novembri anno 1919 facta est sedes ultima administrationis Alexandri Kolčak, qui in hac urbe captus et traiectus est mense Februario anno sequenti. Ab anno 1930 Ircutia metropolis territorii Siberici Orientalis fuit, ab anno 1937 autem administrativa regionis Ircutensis sedes est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.