Divio

From Wikipedia, the free encyclopedia

Divio

Divio[1] (Francice: Dijon) est urbs circiter 152 110 incolarum (anno 2011) in Francia, caput et praefecturae Clivi Aurei et regionis administrativae Burgundiae. Urbem Divionem his verbis Gregorius Turonensis saeculo VI exeunte laudavit:

Est autem castrum firmissimis muris, in media planitie et satis iucunda conpositum, terras valde fertiles habens atque fecundas, ita ut, arvis semel scissis vomere, semina iaciantur, et magna fructuum opulentia subsequatur. A meridie habet Oscaram fluvium piscibus valde praedivitem; ab aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum munitionis locum placida unda circumfluens; ante portam autem molinas mira velocitate divertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque aedificium triginta tres turres exornant; murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes, desuper a minuto lapide aedificatus habetur, habens in altum pedes triginta, in latum pedes quindecim. Qui cur civitas dicta non sit, ignoro. Habet enim in circuitu pretiosos fontes; a parte autem occidentis montes sunt uberrimi vineisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porrigunt, ut respuant Cabilonum.[2] Nam veteres ferunt ab Aureliano hoc imperatore fuisse aedificatum.[3]
Quick Facts
Divio
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Divio: insigne
Civitas: Francia
Locus:
Numerus incolarum: 159 941
Zona horaria: UTC+1, UTC+2, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Dijon

Gestio

Praefectus: Nathalie Koenders
Procuratio superior: Clivus Aureus, arrondissement of Dijon, Dijon Métropole, canton of Dijon-7, canton of Dijon-8

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Thumb
Divio: situs
Close
Thumb
Ecclesia Dominae Nostrae Divioni dicata

Historia

Aevo Medio Divio fuit caput Ducatus Burgundiae.

Incolae notabiles

Hic nati

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.