From Wikipedia, the free encyclopedia
Regio Ircutensis[1] (Russice Иркутская область, tr. Irkutskaja oblast' ), in Siberia orientali sita, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum Foederalem Sibericum inclusum. Cum territorio Crasnoiarensi in occidente, Iacutia in septentrio-oriente, territorio Transbaicalico in oriente, Buriatia in oriente meridieque et Tuva in meridie-occidente contermina, aream 774 846 chm2 et circa 2 410 milia incolarum (anno 2016) habet. Cisbaicalia hae terrae interdum appellantur.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Caput et urbs regionis maxima est Ircutia (cum agglomeratione, quae Ircutiam Schelechovio et Angaropoli urbibus coniungit), ceterae urbes sunt Bodaibo, Brattica, Udinium Inferius etc.
Saiani montes regionis sunt altissimi; iugum Baicalense et planities montana Baicalensis Borealis a Buriatia regionem separant. Media regione planities elata Leno-Angarensis patet, in confinio cum Iacutia et territorio Crasnoiarensi planities elata Viluica, in confinio cum territorio Transbaicalico Patomensis et Palmaria.
Baical lacus Siberiae maximus hic situs est et receptaculum aquae Bratticum lacus structilis immensus; alter lacus structilis receptaculum aquae Ust-Ilimense est. Flumina maxima Ieniseae accolae, Angara et Tungusca Inferior et Tungusca Transmontana in regione oriuntur; Biriussa et Ircutus et Ilimus et Occa Angarae accolae sunt. Etiam Lena flumen Siberiae maximum hic oritur; accolae eius Witimus et Kirenga et Cuta et Tschaia et Patoma Maior sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.