From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioanna (Theod. Johanna) Wanka (nata Johanna Müller die 1 Aprilis 1951 in vico Rosenfeld/Saxonia) mathematica et rerum politicarum Theodisca factionis CDU est.
Wanka in oppido Großtreben et Torgaviae scholas frequentabat et anno 1970 testimonium maturitatis adepta est. Deinde Lipsiae mathematicae studebat et anno 1974 diploma accepit. Deinde apud academiam Merseburgae et Leunae adlata scientifica fuit et anno 1980 doctor promota est. Anno 1993 professor, anno 1994 rector academiae facta est.
Annis 2000 ad usque 2009 sub praesidibus ministrorum Manfredo Stolpe et Matthia Platzeck (ambo SPD) administra scientiarum et culturae Brandenburgi erat. Ab anno 2001 sodalis CDU est et anno 2009 candidata suae factionis praesidis ministrorum Brandenburgi erat. Sed CDU electionem perdidit et Wanka dux oppositae partis facta est. Anno 2010 Christianus Wulff (CDU)) praeses ministrorum Saxoniae Inferioris eam administram scientiarum et culturae eius terrae fecit. Quem magistratum et successore eius Davide McAllister ducit. Die 9 Februarii 2013 Angela Merkel cancellaria foederalis pronuntiavit, Wanka successorem futurum Annettae Schavan Administram Foederalis Eruditionis et Scientiae[1]. Nova administra die 14 Februarii magistratum iniit[2]. Etiam post electiones eodem anno habitas magistratum ministrae tenuit[3]. Sed consilio quarto ministrorum Angelae Merkel non iam interest. Ei Anja Karliczek successit[4].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioanna Wanka spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.