Carolus Theodorus zu Guttenberg

politicus Germanicus From Wikipedia, the free encyclopedia

Carolus Theodorus zu Guttenberg

Carolus Theodorus Maria Nicolaus Iohannes Iacobus Philippus Franciscus Iosephus Sylvester Freiherr von und zu Guttenberg[1] (nobili loco natus Monaci die 5 Decembris 1971) rerum politicarum peritus Germanicus et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Thumb
Carolus Theodorus von und zu Guttenberg

Iuventus et Munus

Guttenberg, postquam maturitatem anno 1991 Pontis Oeni adeptus est, miles conscriptus est et ad Decurionem promotus est. Tum Baruthi et Monachii iurisprudentiae studebat. Primam probationem accepit et anno 2007 doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1994 in administrandis societatibus laboravit, quae ad familiam suam pertinent. Mense Februario 2011 nuntii allati sunt, quod Guttenberg opus doctorale partim alienis ex fontibus exscripsisse. Sed haec obprobria Guttenberg vehementer negavit[2]. Die 23 Februarii autem, postquam vitia operis professus est, Universitas Baruthi ei titulum doctoris dempsit[3]. Die 11 Maii Universitas Baruthi nuntiavit Carolum Theodorum Guttenberg nec neglegentia sed ex proposito opus doctorale exscripsisse[4].

Familia

Guttenberg anno 2000 Stephaniam de Bismarck-Schönhausen, proneptem Othonis de Bismarck in matrimonium duxit. Ex ea duas filias habet.

Cursus honorum

Guttenberg ab anno 2002 Legatus Dietae Foederalis Germaniae est. Anno 2008/09 Secretarius generalis CSU fuit et a die 10 Februarii 2009 Administer Foederalis Oeconomiae. Post electionem Dietae Foederalis anni 2009 Administer Foederalis Defensionis Publicae nominatus est. Postquam crimina ei opprobata patuerunt (vide supra) 1 Martii 2011 a magistratibus se abdicavit[5]. 3 Martii et Dietam Foederalem reliquit.

Consilia

Eius consilio Dieta Foederalis Germaniae anno 2010 legem promulgavit, qua militia coacta intermissa est. A die 1 Martii 2011 iuvenes Germani militare non iam debent[6].

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolus Theodorus zu Guttenberg spectant.

Nota

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.