From Wikipedia, the free encyclopedia
Insulae Salomonis (Anglice Solomon Islands) sunt civitas sui iuris in Melanesia in Oceania Propinqua Oceaniae sita, atque in duodecim praecipuis insulis et amplius 990 insulis parvis inter duos archipelagos sitis consistens, quae sunt Insulae Salomonis (maxima civitatis pars), et Insulae Sanctae Crucis Provinciae Temotuensi.
Gestio
Populus
Commemoratio
Tabula aut despectus
Archipelagus Oceani Pacifici austroccidente et Papuae Novae Guineae austroriente situs est. Britannicae Consortionis Populorum pars sunt. Caput et maxima urbs est Honiara.
Archipelagus Oceaniae Propinquae (id est, insulae quae pleraeque intervisibiles sunt, quod faciliorem navigationem inter se facit) e prima Oceanicae Lapiticae culturalis expansionis phase cultus est ab incolis qui sine dubio erronee? Melanesiis a Iulio Dumont d'Urville ex anno 1831 qualificati sunt quia omnium Austronesicarum vicinarum incolarum propinqui sunt, nam nihil e parte linguistica aut culturali non se distinguunt. Laris initialis propinquores (in Insulis Admiralitatis siti), sine dubio inter alios fractissimi sunt, praesertim e parte linguistica. Nihilominus, nulla propinquitas stricta cum Papuanis est.
Britanniarum Regnum protectoratum sub insulis Salomonis decennio 190 statuit, in Commissionis Pacifici Occidentalis compagis (et sub Theodisca pressione).
Tria dura proelia acciderunt sub his insulis inter Civitates Foederatas et Iaponiam per secundum bellum mundanum. Autonomia anno 1976 effecta et libertas die 7 Iulii anni 1978 decreta est, Petro Kenilorea primo civitatis duce. Praesentia problemata quae in periculo huius archipelagi viabilitatem collocant lacuna gubernationis, desilvatio, et malariae impeditio inter alia sunt.
Continua incolarum invidia ad normalis activitatis retentionem paene totam impulit; functionarii insoluti manserunt per menses et consilii ministrorum conventus clam agi debuerunt ut impediatur dominis belli (Anglice warlords) quin eos interrumperent.
Anno 1986, archipelagus internationale auxilium petere debuit postquam typhone vastaretur.
Iulio anni 2003, insularum Salomonis gubernator generalis officialem internationalis auxilii postulationem edidit quae postea a gubernatione probata est.
Ponderis internationalis securitatis? numerus copiarum, Regionalis Auxilii Missio Salomonis Insularum (Anglice Regional Assistance Mission to Solomon Islands, RAMSI) baptizatus, Australia et Nova Zelandia mandatus, a militibus et vigilibus compositus et cum circa viginti aliarum Pacifici nationum legatis (sed praesertim Tongae, Vitorum et Papuae Novae Guineae), Augusto anni 2003 pandi sub Helpem Fren nomine (locali Piginanglice? "iuvare amicum" significante) coepit. Hic auxiliaris regionalis exercitus hodie in controversiam vocatur. Michael Maina, Salomonensis minister Vigilum hunc exercitum recognosci propter "graves inopias" debere ineunte anno 2005 aestimavit. Verumtamen, Petrus Noble, Neo-Zelandicus "coordinatoris specialis RAMSI" administer se muberibus? suis abdicavit quamquam a seniore Alano Kemakeza splendide laudaretur. Praesens coordinator Australianus est Iacobus Batley, legatus cum cursu honorum. Iuvenis Australiani vigilis mors, glandibus necatus mense Decembri 2004, circa centum homines cohortis missionem excitaret.
Die 2 Aprilis anni 2007, archipelagus duobus terraemotibus quos megacyma secutum est percussus est.
Insulae Salomonis multifactionalem monarchiam parlamentariam in Consortionis Populorum sinu formant ubi primus minister dux gubernationis est. Potestas exsecutiva in gubernationis manibus est dum potestas legisfera inter gubernationem et parlamentum distribuitur. Potestas iudicialis a duabus primis independens est.
Insularum Salomonis Elizabeth II publice est regina et dux civitatis, a gubernatore generali electo et sub primi ministri et ministrorum eius consiliis agente repraesentata.
Parlamentum gubernatorem generalem et primum ministrum eligit. Qui ultimus circum se consilii sui socios nominat, cuius singulus socius singuli ministerii caput erit. Qui ob parlamentum politice respondent. Diffidentiae suffragia praeterea solita sunt et ad crebras gubernationis mutationes inducunt.
Gubernator generalis Tribunalis Supremi praesidem super primi ministri consilio et oppositionis duce et alios iudices super iudicialis commissionis consilio nominat. Britannicum Concilium Privatum maximam provocationis iurisdictionem constituit.
Munus | Nomen | De |
---|---|---|
Regina | Elizabeth II | anno 1978 |
Gubernator Generalis | Nathaniel Waena | die 7 Iulii anni 2004 |
Primus Minister | Derek Sikua | Die 20 Decembris anni 2007 |
Parlamentum quinquaginta sociorum per quattuor annos electorum per suffragium universale in unius sedis circumscriptionibus habet. Parlamentarii ipsi parlamenti dissolutioni suffragari possunt per maximam partem.
Factiones politicae tam debiles sunt ut nulla sola nationis civilitatem afficere possit. Parlamentariae coalitiones crebro mutant.
Locali? gubernationi, civitas in decem administrativis areis dividitur, quarum novem provinciae ab electis provincialibus conciliis administratae sunt, et decima urbs Honiara, a Concilio Urbis Honiarae administrata, est.
Provincia aut Area Administrativa Urbana Latine | Provincia aut Area Administrativa Urbana Anglice | Caput Latine | Caput Anglice |
---|---|---|---|
Centralis | Central | Tulagi | Tulagi |
Choiseulia | Choiseul | Insula Taronensis | Taro Island |
Tereses | Guadalcanal | Honiara | Honiara |
Honiara | Honiara | Honiara | Honiara |
Isabella | Isabel | Buala | Buala |
Sanctus Christophorus et Ulava | Makira-Ulawa | Ciracira | Kirakira |
Malaita | Malaita | Auci | Auki |
Rennellia et Bellona | Rennell and Bellonia | Tigoa | Tigoa |
Temotu | Temotu | Lata | Lata |
Occidentalis | Western | Gizo | Gizo |
Insulae Salomonis inter binos archipelagos sunt: Archipelagum Salomonis, cum Papua Nova Guinea boreoccidente divisum, et Archipelagum Sanctae Crucis austroriente situm. Civitatis praecipuum in insulis Salomonis est quod plerasque, excepta Insula Bougainvilla (Anglice Bougainville) ad Papuam Novam Guineam pertinente, occupant, excepta Provincia Temotuensi, Septemtrionali Novarum Ebudum extremo sita. Civitas in Oceania, in geographico globo Melanesia appellato, Oceani Pacifici Austroriente sita est. Mari Salomonis Austroccidente, Mari Curalino Meridie, et reliquo Oceano Pacifico Oriente Septemtrioneque circumdantur.
Praecipuae insulae sunt:
Insula Latine | Insula Anglice |
---|---|
Choiseulia | Choiseul |
Nova Georgia | New Georgia |
Sancta Isabella | Santa Isabel |
Russelia | Russel Islands |
Florida | Florida Islands |
Malaita | Malaita |
Tereses | Guadalcanal |
Sicaiana | Sikaiana |
Malaita Meridionalis | Maramasike |
Ulava | Ulawa |
Uci | Uki |
Sanctus Christophorus | Makira |
Sancta Anna | Santa Ana |
Rennellia | Rennell |
Bellona | Bellona |
Sancta Crux | Santa Cruz Islands |
Spatium inter occidentalissimas et orientalissimas insulas est circa 1500 chiliometrorum. Insulae Sanctae Crucis, Vanuatuis septentrione, praecipue segregatae sunt, amplius 200 chiliometrorum ex aliis insulis. Montes igniferi variabilis activitatis gradus in nonnullis maximis insulis sunt, dum plurimae insulae minimae simpliciter minuscula atolla arena et Cocis nuciferis tecta sunt.
Archipelagi boreoccidente, Insula Bougainvilla aliaeque parvae insulae in Insulis Salomonis includuntur (quamobrem suum Anglice nomen North Solomons), quamquam Papuae Novae Guineae politice adligari solent cum autonomiae statuto ex anno 2004.
Plerique incolae ex agricultura, piscatu, et silvicultura saltem per vitae partem pendent. Pleraque fabricata et petroleosa producta importari debent.
Insulae mineralibus opibus paucum usurpatis velut plumbo, zinco, niccolo, et auro abundant. Austrorientalis Asiae oeconomica problemata in subitam constructionis ligneae industriae diminutionem induxit et oeconomica efficientia circa 10 centesimas anno 1998 diminuit.
Gubernatio in publica et in aliis campis diaconia salariorum diminutionem instituit. Oeconomia partim anno 1999 recuperata est gratia auri pretii incrementi in mundano mercatu et gratia primi anni aurariae Golden Ridge usurpatae. Velumtamen, medio anno, civitatis praecipuorum elaeis satorum clausura futuros conspectus obscurat. Politicus status exitiosus facilius oeconomicum incrementum non faciet.
Renovabilis energiae evolutorum grex Commissioni Geoscientiae Applicatae Pacifici Meridionalis (Anglice South Pacific Applied Geoscience Commission) operans et a Sodalitate Energiae Renovabilis et Efficientiae Energeticae[1] conditus, propositum incubavit quod communitatibus facultatem det ut ad renovabiles energias, velut solarem, accessum habeant sine substantiali pecuniariae liquiditatis incremento. Si insulani solvere solares lanternas cum liquida pecunia nequirent, ratiocinantur incepti evolutores, ei cum messibus solvere possent.
Ex anno 2006, 552 438 incolarum plerique in Insulis Salomonis ethnice Melanesii (94,5%) sunt. Polynesii (3%) et Micronesii (1,2%) alii duo significativi circuli sunt. Septuagesima quattuor linguae in usu in Salomonis insulis erant, sed quattuor quarum exstinctae sunt. Mediis in insulis, linguae Melanesiae (praesertim Austrorientalis Salomonici circuli) locutae sunt. In regionibus exterioribus, in Rennellia et Bellona ad meridiem, in Tikopia, Anuta, et Fatutaca ad longinquum orientem, in Sicaiana ad boreorientem, et in Luaniua ad septemtrionem (ad Luangiuam, etiam appellatam Atollum Domini Howe), linguae Polynesiae in usu sunt. Gilbertinophoni e Kiribatia immigrantes Tuvaluni Micronesiis linguis loquuntur. Quamquam lingua Anglica publica est, solum 1 aut 2 centesimae incolarum Anglice loquuntur; Salomonis lingua franca Salomonis piginanglica? est.
Insularum Salomonis religio circa 97 centesimae sunt Christiana, cum his denominationibus: Anglica Ecclesia Melanesiae 32.8 centesimae, Ecclesia Catholica Romana 19 centesimae, Ecclesia Evangelica Marium Meridionalium 17 centesimae, Ecclesia Adventistica Septimi diei 11.2 centesimae, Ecclesia Unita 10.3 centesimae, Ecclesia Fraternitatis Christianae 2.4 centesimae, alii Christiani 4.4 centesimae. Reliquum 2.9 centesimae autochthonica religiosa credibilia colit. Secundum recentissimas relationes, religio Islamica in Insulis Salomonis circa 350 Musulmanorum continent.
Traditionali? in Insularum Salomonis cultura, saeculares consuetudines ex aetate hominum in proximam legatae sunt, opinabile e priscis spiritibus ipsis, ad formandos culturales Insularum Salomonis valores.
Populo gratissimus ludus athleticus in Salomonis Insulis est pediludium, cum retifollio quoque valde dilecto.
Radiophonia afficientissimus communicationis mediorum modus in Salomonis insulis est propter linguisticas dissimilitudines, analphabetismum, et recipiendorum televisificorum signorum difficultatem in aliquibus nationis partibus. Corporatio Radiotelevisifica Insularum Salomonis (Anglice Solomon Islands Broadcasting Corporation, SIBC) publicas radiophonicas diaconias operatur, inclusis stationibus Radio Happy Isles Wantok FMque, et provincialibus stationibus Radio Happy Lagoon et antique Radio Temotu. Una commercialis statio, PAOA FM, in Salomonis Insulis emittens est. Unum diarium Solomon Star (www.solomonstarnews.com) et nuntiorum situs interretialis, Solomon Times Online (www.solomontimes.com) est, duo hebdomadales Solomons Voice et Solomon Times et duo menstrua Agrikalsa Nius et Citizen's Press sunt. Televisificae diaconiae in insulis non sunt, quamquam stationes televisificae per satellitem recipi possunt. Gratuitus accessus per satellitem ad ABC Asia Pacific (ex Australiana ABC) et BBC World News est.
Insularum Salomonis scriptores fabulatores Rexfordus Orotaloa et Iohannes Saunana et poetam Iulius Makini comprehendunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.