Indices varietatis statistici
From Wikipedia, the free encyclopedia
Indices varietatis sunt res statisticae, singillatim numeri, quae metiuntur quantum elementa copiae inter se differant. Hi generaliter medietates supplent, ut non modo in valorem unum omnia elementa cohibeantur, sed etiam sciatur quomodo inter se differant.
Varietas datorum statisticorum multis causis exstare potest. Saepe data varia sunt, cum in multis rebus vel hominibus inspecta, tum quia rerum proprietates a multis viribus naturalibus aut socialibus conformantur: id accidit investigationibus medicis, quibus si exempli gratia medicamentum aegris sumministraverimus quibusdam, erunt qui curabuntur et qui etiam postea aegrotabunt, quia omnibus hominibus sunt variae geneticae vel valetudines; alias, data variant cum una res vel homo ipse variet ob horam diei, instrumentum mensorium, aliasve vires naturales.
Ob hanc varietatem, praeter medietatem, oportet scire quantum elementa copiae varient, singillatim circumne medietatem subiecta sint, an multum dispergantur. Hi enim indices varietatis generaliter nulli sunt nulla varietate, quoque igitur elemento aequali.
Saepe indices varietates in tres genera dividuntur: indices dispersionis vel amotiones mediae, indices disaequalitatis vel differentiae mediae, atque intervalla variationis.