From Wikipedia, the free encyclopedia
Heliconiinae sunt subfamilia familae Nymphalidarum. In 45–50 genera digeri possunt, et aliquando familia separata, Heliconiidae, intra Papilionoidea tractantur. Colores plerumque sunt cupreus et niger, et quamquam alae formá variantur, alae anteriores semper ad apices elongantur; ergo nomina vulgaria (Anglice longwings, Nederlandice langvleugelvlinders, etc.).
Plurimae Heliconiinae in tropicis endemici sunt, praecipue in America Australi; solum tribus Argynnini est diversissima in regione Holarctica. Larvae praecipue specierum tropicarum plantis venenosis vescuntur, usitate lianis Passifloracearum, ut se adeo venenosae sint. Adulti eorum venenum fortibus coloribus aposematisticis nuntiant, praedatores admonentes. Sunt intra gregem et cum aliis papilionibus nonnulli casus imitationis Batesianae et Müllerianae. Inter alias plantas pro cibatu adhibitas sunt species Fabacearum (quae etiam nonnullas species venenosas continent) ac praecipue septentrionalium Violacearum.[1]
Quattuor vel quinque tribus plerumque inter Heliconiinas agnoscuntur, quarum sunt multi conatus ad digerendam sequentiam phylogeneticam et earum delimitationes. Nonnullae phylogeniae (et respondentes accommodationes taxinomicae) propositae sunt, sed quamquam iustae videntur, omnes infirme sustinentur. Tantum explicationes cladisticae eiusdem generis datorum saepe fructus contrarios efferunt. Solum pars evolutionariae Heliconiinarum diversitatis investigata est.[1]
Certum apparet quod Argynnini et Vagrantini sunt artiores cognati quam alii tribus Heliconiinarum. Acraeini et Heliconiini probabiliter sunt stirpes basaliores, sed exactus cuiusque locus bene resolutus haberi non potest.[1] Quia nonnullae tribus inter nonnullos continentes distribuuntur, exemplar phylogeographicum est confusum, sed discrepantiae ut videtur systematicae et biogeographiae praematuras? classificationes in taxis selectis haud sufficientibus conditas monstrant.[1]
Praeterea, genus Pardopsis saepe inter Acraeinos ponitur quamquam ibi haud pertinet; melius inter Argynninos ponendum est. Coniunctiones generis Cethosiae (aliquando tribus in se tractati) sunt arcaniores, et alia genera probabiliter in alias tribus movebuntur, eorum singulis bene investigaturis. Nonnulla genera, inter quae Argynnis, Boloria, et Issoria, fortasse sunt overlumped et non monophyletica, unde genera nunc synonyma iuniora eorum usitate habita tandem valida probabuntur, sicut Telchinia.[1]
Genera in sumpta sequentia phylogenetica perscribuntur. Species notabiles dantur.[2]
Acraeini (Boisduval, 1833)
Heliconiini (Swainson, 1822)
Vagrantini (Pinratana & Eliot, 1996)
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.