From Wikipedia, the free encyclopedia
Helena (Graece Ελένη, nata die 2 Maii 1896 Athenis, mortua die 28 Novembris 1982 Lausannae) principissa Graeciae et Daniae atque mater regis Romaniae erat.
Familia
Memoria
Helena filia Constantini I regis Graecorum et Sophiae reginae, sororis Gulielmi II imperatoris Germaniae erat. Idcirco proneptis Victoriae reginae Britanniarum erat atque amita Sophiae reginae Hispaniae.
Die 10 Martii 1921 Carolo principi Romaniae nupsit, filio Ferdinandi I regis Romaniae. Die 21 Octobris 1921 eorum filius Michael natus est. Carolus II anno 1926 a successione se abdicavit et in exilium iit, quod multos amores, i.a. cum Magda Lupescu habebat. Itaque die 27 Iulii 1927, cum Ferdinandus I mortuus esset, non Carolus, sed filius infans eius Michael rex successit. Helena die 21 Iunii 1928 divortium fecit cum Carolo. Qui autem ex exilio revertebat et die 8 Iunii 1930 rex Carolus II proclamatus est et locum Michaelis suscepit. Helena autem anno 1932 Romaniam reliquit et Florentiae vixit. Ibi Michael filius eam quotannis visitatbat. Die 6 Septembris 1940 autem Carolus II, postquam Romania partes civitates Unioni Soviticae, Bulgariae atque Hungariae concedere coacta est, se a regno abdicavit et Michael filius Helenae iterum rex proclamatus est. Ioannes Antonescu praeses ministrorum eam in patriam revocavit. Insequentibus annis inter Secundum bellum mundanum et consiliaria filii regis erat et saepe a Ioanni Antonescu impetrari conabatur, ne Iudaeos Dacoromanos persequeretur. Postquam Michael die 23 Augusti 1944 Ioannem Antonescu deposuit et indutias ab Unione Sovietica adeptus est, Helena cum filio Michaele contra Communistas Dacoromanicas resistebant, qui dicionem totam adipisci in animo habebant. Sed frustra: Die 30 Decembris 1947 rex coactus est, se a regno abdicare et die 4 Ianuarii 1948 familia regis Romaniam reliquit. Dehinc Helena ad annum 1979 Florentiae vixit, deinde Lausannam venit, quo filius Michael vivebat. Post mortem anno 1982 hic et sepulta est.
Anno 1993 a civitate Israel ei titulus Iusta inter gentes datus est, quo inter Bellum Secundum Mundanum contra caedes Iudaeorum nitebatur[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Helenam principissam Graeciae spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.