From Wikipedia, the free encyclopedia
G8, vel plenius Grex Octo Civitatum, e septem civitatibus omnis terrarum productu domestico maximis et Russia constat. Quae civitates sunt Germania, Francia, Regnum Britanniarum, Italia, Iaponia, Canada, Russia, Civitates Foederatae. Hoc in collegio etiam legati sunt Unionis Europaeae. Hispania sodalem fieri velit quia maiorem reditum nationalem grossum habet quam Canada; secundum Argentariam Mundanam, eius reditus nationalis grossus anno 2005 fuit 1100 milliarda dollaria CFA, cum Canadae 1052 milliarda esset.
Britanniarum Regnum – Keir Starmer |
Canada – Iustinus Trudeau |
C.F.A. – Joe Biden |
Franco-Gallia – Emmanuel Macron |
Germania – Olaus Scholz |
Iaponia – Shigeru Ishiba |
Italia – Georgia Meloni |
Russia – Vladimirus Putin (suspendetur) |
His in civitatibus fere tredecim centesimae partes mundi incolarum vivunt, et fere duae partes mundi reditus factus est.
Harum civitatum duces quotannis conveniunt ut res politicas, relationis internationalis, energicas, alimentorum et oeconomicas disputent, temperent, ordinent. Anno 2007 Heiligendamii in Germania mense Iunio conveniunt.
Quotannis gregales octo civitatum conveniunt alio anno in alio oppido quae oppida sunt haec:
Res oeconomicae se habent ita secundum Argentariam Mundanam:
2004 | Numerus incolarum | Reditus nationalis grossus | 2005 | Numerus incolarum | Reditus nationalis grossus | ||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Mio. | % | Mrd. $ | % | Mio. | % | Mrd. $ | % | ||
Mundus | 6345,1 | 100,0 | 39833,6 | 100,0 | Mundus | 6438 | 100,0 | 44983,3 | 100,0 |
CFA | 293,5 | 4,6 | 12150,9 | 30,5 | CFA | 296 | 4,6 | 12969,6 | 28,8 |
Iaponia | 127,8 | 2,0 | 4749,9 | 11,9 | Iaponia | 128 | 2,0 | 4988,2 | 11,1 |
Germania | 82,6 | 1,3 | 2489,0 | 6,2 | Germania | 82 | 1,3 | 2852,3 | 6,3 |
Regnum Britanniarum | 59,4 | 0,9 | 2016,4 | 5,1 | Regnum Britanniarum | 60 | 0,9 | 2263,7 | 5,0 |
Francia | 60,0 | 0,9 | 1858,7 | 4,7 | Francia | 61,0 | 0,9 | 2177,7 | 4,8 |
Italia | 57,6 | 0,9 | 1503,6 | 3,8 | Italia | 57 | 0,9 | 1724,9 | 3,8 |
Canada | 31,9 | 0,5 | 905,6 | 2,3 | Canada | 31,9 | 0,5 | 1051,9 | 2,3 |
Russia | 142,8 | 2,3 | 487,3 | 1,2 | Russia | 143 | 2,2 | 639,1 | 1,4 |
G8 | 855,6 | 13,5 | 26161,4 | 65,7 | G8 | 859 | 13,3 | 28667,4 | 63,7 |
Pluribus annis in conventus civitatum protestationes populares contra globalizationem ac neocolonialismum fiebant. Etiam hoc in anno Heiligendamii magnae protestationes expectantur. Partes politicae, organizationes politicae et ecclesiarum, civium organizationes Rostochium ferrivia et laophoris vehentur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad G8 spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.