Final Fantasy
From Wikipedia, the free encyclopedia
Final Fantasy (Iaponice: ファイナルファンタジー, Fainaru Fantajī; Latine scilicet "phantasia ultima") est series ludorum electronicorum fictionis scientificae et phantasticae, phantasiae et ludi personarii ab Hironobu Sakaguchi creata, quae Square Enix societas divulgat possidetque. Initium seriei fuit ludus personatus eiusdem nominis consola gubernandus apud Square Enix creatus, ex quo nata est ludorum electronicorum series, quae merx exstitit maximi momenti. Quae series crevit in alia genera, quae continent tacticos ludos personatos, ludos circumlaticios, ludos MMORPG et ludos telephonis mobilibus aptatos. Inde a Martio anni 2007 series habet duodetriginta ludos, in quo numero sunt tredecim ludi numerati et varii ludi deducti. Series creavit productiones animatas, duas imaginum computatro generatarum pelliculas compluresque impressas editiones ad hanc seriem accommodatas.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Final_Fantasy_wordmark.svg/640px-Final_Fantasy_wordmark.svg.png)
Plurimi ludi Final Fantasy separatis ex fabulis constant, quae quidem communibus insigniuntur seriei elementis. Quae elementa in monstris continuis, aerostatis, nominibus classibusque personarum ficticiarum consistunt. Final Fantasy est nota suis visualibus, musica a Nobuo Uematsu orchestrata aliisque novitatibus. Final Fantasy 85 milliones mercium divulgavit. Seriei data est stella anno 2006 apud Walk Of Game, eventum praemiis ponendis institutum. Possidet etiam septem primatuus mundanos Guinness in editione anni 2008 lusoribus dedicata.