Ludus personarum[1] est ludus in quo lusores personarum ficticiarum partes sumunt. Lusores narrant quae volunt personas suas agere dicereque et se delectant res gestas varias verbis fingendo, in iis proelia, inquisitiones, aenigmata atque itinera mirabilia. Ludi finis non est victoria, sed delectatio: usitate nemo lusorum vincit. Saepe, at plurimum in ludis modo litterarum phantasticarum fictis, etiam tabulae geographicae terrarum imaginariarum adduntur ad incepta iucundiora excogitanda, cum lusoribus locos nonnullos praebeant ut urbes, montes, silvas, insulasque ubi res gestae personarum agi possint. Regulae plurimae ludis huius generis sunt, sed lusores latam habent potestatem in personis regendis ludoque agendo secundum arbitrium. Verumtamen omnis actus faustus aut infaustus a systemate quodam regularum censeri potest.
Lusores qui valde amant partes agere nonnumquam sic induti ut consimiles sint personis quas regunt actus narratos etiam imitantur. Qua de causa ludus non solum domi sed etiam apertis spatiis agitur.
De domino ludi
Unus ex lusoribus dominus creatus ludi (Anglice Game Master vel breviter GM) scaenam delineat et praeteritas praesentesque res ludi narrat, deinde lusores ceteri a rebus illis partes personarum ficticiarum agere incipiunt. Dominus de ludi scaena, mundo, eventibus incolisque, ceteri autem lusores de actionibus suis tantum narrant. Ludi eventuum alii praescriptis decernuntur, alii a domino eliguntur.
De praeclaris ludis personarum
Inter ludos personarum specimina sunt clara Ludus Catacumbarum et Catobleparum (Anglice Dungeons & Dragons) et Heroquest. Genus quoque ludorum electronicorum (e.g. Skyrim) agnoscitur ut ludus personarum. Quamvis non omnes horum electronicorum ludorum veras habent partes ab hominibus susceptas, tamen nomen idem servant de mechanismatibus similibus ludis priscis personarum.
Reconstructio historica
Reconstructio historica, activitas educationalis et subarchaeologica, adnumerari potest ludis personarum, quia reconstructores cuiusdam temporis historici saepe scaenas varias demonstrant ex eventibus praeteriti temporis, cum nonnulli et personas repraesentant.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.