Fatum Manifestum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fatum Manifestum (Anglice Manifest Destiny) fuit fides, in Civitatibus Foederatis saeculo undevicensimo late habita, colonos Americanos se per continentem extendere destinavisse. Rerum gestarum scriptores hodierni plerumque inter se congruunt huic notioni esse tria argumenta prima:
- Praecipuae hominum Americanorum virtutes et eorum institutiones;
- Propositum Americanum ad occidentem redimendum et reficiendum ut imago Americae agrariae;
- Fatum invictum ad hoc munus necessarium faciendum.[2]
Fridericus Merk historicus dicit hanc notionem exortam esse ex "notione finis ad Mundum Veterem redimendum per exemplum altum . . . per latentem terrae novae potentiam ad caelum novum aedificandum generata."[3][4]
Historici fatum manifestum notionem certatam fuisse expresserunt, quam Democratici comprobaverunt, sed multi Americani notabiles (sicut Abrahamus Lincoln, Ulixes S. Grant, et plurimi Whigs) reiecerunt. Daniel Walker Howe historicus scribit: "Imperialismus Americanus consensum Americanum non repraesentavit; intra politiam nationalem dissensionem acrem commovit. . . . Homines Whig moralem Americae finem exemplum democraticum potius quam victoria bellica videbant."[5][6]
Ioannes L. O'Sullivan, editor diarii, locutionem fatum manifestum anno 1845 excogitavit ad essentiam huius sententiae decribendam, certum sonum rhetoricum.[7] A civibus Democraticis annis 1840 ad bellum cum Mexico excusandum, et ad dimidium terrae Oregoniae cum Britanniarum Regno dividendum adhibebatur. Sed fatum manifestum semper claudicavisse ob eius circumscriptiones internas et rem servitutis dicit Merk. Notio numquam facta est finis nationalis. Ante 1843, Ioannes Quintius Adams, olim maior fautor notionis in qua fatum manifestum conditum erat, sententiam mutaverat et expansionismum repudiaverat quia extentionem servitutis in Texia significabat.[8]
Fridericus Merk colligit:
Ab initio, Fatum Manifestum—programmate vastum, in ea notione continentalismi—solum subsidium parvum habuit. Assectatoribus nationalibus, sectionalibus, factionalibus eius magnitudini adaequatis caruit. Causa fuit id spiritum nationalem non significare. Thesis quod nationalismum informavit, in multis scripturis historicis inventis, per pauca indicia vere adiuvantia sustinetur.[9][10]
Locutio fatum manifestum saepissime cum territoriali Civitatum Foederatarum expansione ab 1812 ad 1860 consociatur. Haec aetas, a fine Bellum anni 1812 ad Bellum Civile Americanum conflatum, aetas fati manifesti appellata est.[11] Hoc tempore, Civitates Foederatae ad Oceanum Pacificum expandebantur—"a mari ad mare nitens"—fines Civitatum Foederatarum contiguarum plerumque definientes ut hodie videntur.[12]