Redactor principalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Redactor principalis,[1][2][3][4][5][6] vel editor principalis, est praecipuum editionis dux, cui ratio omnium negotiorum consiliorumque ad ultimum reddenda est.[7][8] Qui omnes organizationis partes ducit, pensa operariis adsignans et eorum conatus inspiciens. Nomen plerumque diariis, magazinis, libris annuis, et programmatibus emissionis nuntiorum televisificorum adhibetur. Nomen praeterea periodicis academicis adhibetur, quorum redactor principalis ad ultimum statuit num manuscriptum relatum in diario proferretur. Hoc arbitrium ab redactore principali per recognitionem scientium ob sollertiam ad rem spectantem electorum fit.
Inter usitata redactorum principalium officia sunt:[9]
- Confirmare res, litteras, grammaticam, modum scribendi, conlocationem paginarum(en), et photographemata;
- Reicere scripturas quae videntur plagiariazatas?, a subredactore quasi manibus scriptas, antea alibi prolatas, vel simpliciter se lectoribus haud satis commendant;
- Edere materiem incertam vel dubiam;
- Scribere res editoriales;
- Excitare animos adiutorum editorialium ad laborem;
- Confirmare opus esse integrum;
- Tractare querelas lectorum;
- Probare citationes et bibliographias in libris et diariis.