From Wikipedia, the free encyclopedia
Exordium Anni,[1], sive Caput Anni,[2] sive Rosāna,[3] dicitur festum novi anni Iudaeorum (Hebraice ראש השנה, rōš haš·šånåh 'caput anni'). Initio mensis Tisri, tempore autumno, a Iudaeis celebratur.
Apud Biblia Sacra, hoc festum variis nominibus commemoratur, neque videtur ineuntem annum indicare:
Verba "ראש השנה" non inveniuntur inter Biblia nisi apud Ezech. 40:1 quod redduntur: "in exordio anni...." Haec autem non spectant ad feriam nostram.
Medio aevo appare figura Latina "Rosana", et interpretatio "Caput Anni"—hac usi sunt Europaei gentiles etiam pro primo die fastorum suorum ipsorum, necnon gentium aliarum.
In liturgia Iudaica, nomen "Exordium Anni" parum invenitur, et festum hoc yōm haz·zikkårōn (dies memoriae) vel yōm tǝrūˁåh (dies clangoris) vel yōm had·dīn (dies iudicii) dicitur.
In Bibliis, ut supra dictum est, annus novus a die 1 Nisan incohat. Secundum Mishnam, exordium mensis Nisan caput est anni quoad enumerationem mensium; ideo in Bibliis "mensis primus" quidem Nisan (in vere) significat, "mensis septimus" autem Tisri (in autumno). Tisri autem caput anni vocatur quoad annos regnales regum Israelis, et quoad Iobeleum. Disputatio orta est utrum mundus in mense Nisan an in mense Tisri creatus est: sententia pro mense Tisri praevaluit. Hoc modo festum tubarum Biblicum in celebrationem initii mundi versum est.
Secundum traditionem Iudaicam, Deus de anno in annum omnes mundo degentes iudicat secundum opera eorum. Iudicium hoc in die exordii anni fit; datur autem locus paenitentiae ab hoc die usque ad diem expiationis, ut quisque opera sua examinet et corrigat. Iudicium die expiationis sigillatur.
In vigilio feriae tenetur cena caerimonialis, in qua cibi significativi apponuntur. Huius moris initium videtur esse Abbaie, qui vixit in Babylonia (id est, in Iraco Sassanio) saeculis 3—4:
אמר אביי השתא דאמרת סימנא מילתא היא יהא רגיל איניש למיכל ריש שתא קרא ורוביא כרתי סילקא ותמריDixit Abbaie: "Quoniam dixisti signum esse ratum, fiat solitum hominibus ad edendum Exordio Anni: cucurbita, phaseolus,[4] porrum, beta, dactyli.”– Thalmud Babylonicum, Carethoth §1, p. 6a
Quod dictum etiam alibi in Thalmude[5] repetitur sed altero loco non למיכל "ad edendum" ponitur sed למיחזי "ad spectandum," qua de causa ambigitur utrum necesse sit haec "signa" edere, an videre tantum. Hi cibi pro signis sunt quia nomina eorum e verborum lusu benedictiones suggerunt. E.g. קרא 'cucurbita' simile audit ac verba קרע 'rescindere' et קרא 'proclamare', ergo ad cucurbitam sic oratur
יהי רצון מלפניך ה׳ אלקינו ואלקי אבותינו שיקרע גזר דיננו ויקראו לפניך זכיותינוFiat voluntas tua, Domine Deus et Deus patrum nostrorum, ut rescindatur decretum iudicii nostrii, et proclametur coram te memoria nostra.
Praeter quinque ab Abbaie memorata, alia "signa" in annos addebantur, e.g. malum granatum, daucus, piscatum, caput piscis agnive. Hodie, signum longe maxime usitatum, est mala in melle intincta, qui mos in Aschenez medio aevo ortus est, sed nunc fere ubique reperitur. Hoc signum est spei ut Deus iudicium "dulcius" (mitius) faciat mundoque annum dulcem det. Similiter, panis quae apponitur solet esse collyrida rotunda, quae circo sive cyclo anni adsimilatur.
Apud pluresque coetus Iudaeorum, "signorum" traditio, praeter haec mala in melle, collyridam rotundam, et interdum caput piscis, desueta erat, sed recentissimis annis renovatur.
In officio matutino in synagoga, bucinator "tuba," quae e cornu fit, saepe arietis, sonat. Significatio rei est ut audientes a somno suo morali vigilent animasque examinent.
Tres sunt tubae voces fundimentales:[6]
Sunt praeterea duae voces aliquanto mutatae:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.