From Wikipedia, the free encyclopedia
Misna[1] (Hebraice מִשְׁנָה, 'repetitio') est prima traditionis Iudaicae conscriptio maior et inter collectiones huius religionis maximi momenti, quae doctrinas rabbinorum Tannaim vocatorum complectitur. Misna fundamentum est tractatuum Talmud et primum opus canonicum Iudaismi, etiam codex legum dictum. Misna saeculo tertio ineunte in Galilaea a rabbino Iehuda ha-Nasi una cum hominibus cum eo coniunctis redacta lingua Hebraica media sive Hebraica Misnaica conscripta est, sententiae Aramaicae rarae sunt.[2]
Nomen Misna a radice Hebraica שׁנה (šnh 'repetere', 'iterare') tractum est. 'Repetitio' traditionem doctrinarum viva voce fieri indicat. Nomen Misnae et totum opus et partes eius significare potest (una Misna, quaedam Misnae, pl. Hebraice: Misnajot).
In lingua Aramaica ad Hebraicum שׁנה (šnh) respondet radix תנא (tn’) sive תני (tnj). Inde Tannaim (Hebraice תַּנָּאִים tannā’îm) sumptum est, nomen rabbinorum illius temporis. Tempus quo Misna conscripta est et aetas ipsa Tannaitica appellatur.
Iudaei Orthodoxi Deum pentateuchum (תורה, Tora) Moysi in monte Sinai duplici forma revelavisse credunt: hinc „Toram perscriptam“ תּוֹרָה שֶׁבִּכְתָב (Tora schäh-bichtaw), forma quinque librorum Moyses, qui in initio Thanach sive Veteris Testamenti positi sunt; illinc „Toram vivae vocis“ תּוֹרָה שֶׁבְּעַל-פֶּה (Tora schäh-be'al-pe), quae Toram perscriptam interpretatur. Tora vivae vocis subsequente tempore a rabbinis tradita est. Cum templum Hierosolymitanum anno 70 eversum esset et rabbini metuerent, ne Iudaei in omnes terras dissipati in diaspora proprietates suas amitterent, traditionem vivam conscribi coeptum et postremo Talmud ortum est. Talmud ex duobus partibus constat: Misna et Gemara. Misna Talmudis pars antiquior est et textus sensu strictiore, qui exponit, quomodo tota vita fidelium voluntati Dei respondere possit. Gemara est Misnae disputatio et commentarius. Ad singulas Misnae partes bini commentarii Gemarae orti sunt, hinc „Gemara Hierosolymitana“ in terra Israel, illinc „Gemara Babylonica“ a rabbinis Babylonicis conscripta.
In traditionibus conscribendis nonnullae generationes rabbinorum participes erant, inter quos:
Maximam auctoritatem Iehuda ha-Nasi, Bibliae peritus, exercuit, qui plerumque tantummodeo „Rabbine“ vocatus est.
Fere eodem tempore (200-250) Tosefta, collectio traditionum, quae Misnam supplerent, conscripta est.
Misna omnis divisa est in sex ordines (sedarim, סדרים), quorum singuli in septenti usque ad duodeni tractatus (massechtot, מסכתות). Hi sexaginta tres tractatus ex minoribus partibus (perakim) et postremo ex singulis Misnis constant. In Misnae initio extra ordines est tractatus "Berakhot", qui benedictiones, orationes, et ordinem liturgiae amplectitur.
Nomina ordinum sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.