Erythrae, -arum f. (Graece Ἐρυθραί, Neograece Λυθρί, Turcice Ildırı) est oppidum parvum Turciae quae sub monte Coryco iacet inter ruinas urbis satis clari Ioniae antiquae. Ibi olim vites cultae sunt. Archestratus igitur de φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς scil. "Erythris viniferis" cantat (vide infra); incolae Mimantis montis, qui ad boream versus surgit, Herculem adorabant "Ipoctonum", scilicet qui ipes vitium interficit.[1] Ibi et silvae virebant venatoribus prosperae.[2] Panem Erythrarum pistoresque Lydos laudavit saeculo IV a.C.n. Archestratus:

Thumb
Ruinae amphitheatri Erythrarum
Principio munus eloquar Cereris Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ...
qui Erythris uvarum fertilibus clibano educitur, ἐν δὲ φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς ἐκ κλιβάνου ἐλθὼν
albus, speciosa pulchritudine nitens, cenantem te oblectabit ... λευκὸς ἁβραῖς θάλλων ὥραις τέρψει παρὰ δεῖπνον ...
Esto tibi domi Phoenix quidam aut Lydus Ἔστω δή σοι ἀνὴρ Φοῖνιξ ἢ Λυδὸς ἐν οἴκῳ,
Qui tui palati gnarus quotidie ὅστις ἐπιστήμων ἔσται σίτοιο κατ´ ἦμαρ
Ut iusseris omnifarias panis species conficiat.[3] παντοίας ἰδέας τεύχειν, ὡς ἂν σὺ κελεύῃς.[4]
Quick Facts
Wikidata Erythrae (Ionia)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus:

Gestio

Procuratio superior: Çeşme
Close
Vide etiam paginam discretivam: Erythrae (discretiva).

Notae

Fontes antiqui

Nexus externi

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.