From Wikipedia, the free encyclopedia
Erinaceinae sunt subfamilia mammalium spinosorum familiae Erinaceidarum ordinis Eulipotyphlorum. Cui subfamiliae sunt septendecim species in quinque genera digestae, quae in regionibus Europae, Asiae, Africaeque inveniuntur, et quae in Novam Zelandiam introductae sunt. Absunt ab Australia et America, sed Amphechinus, genus exstinctum, olim in America Septentrionali habitabat.
Erinaceinis est origo una cum Soricidis, fortasse per Galericinas familiae Erinaceidarum coniuncta, et quindecim milliones annorum minime mutant.[1] Sicut multa ex primis mammalibus, nocturnum vivendi modum habent.[2] Eorum aspectus spinifer aspectus Hystricognathorum (ordinis Rodentiorum) et Tachyglossidarum (ordinis Monotrematorum) similis est.
Erinaceinae, quamquam in Insectivora, ordinem obsoletum, more maiorum digerebantur, omnivorae sunt. Insectis, gastropodis, anuris, anguibus, avium ovis, corporibus mortuis, basidiomycotis, radicibus poacearum, baccis, cucurbitaceis, etiam adeo citrullis vescuntur.[3] Baccae sunt maior pars diaetae Hemiechini auriti megalotis primo vere post hibernationem.
Subfamilia Erinaceinae[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.