From Wikipedia, the free encyclopedia
Bacca in botanica est fructus carnosus ex flore singulo productus et unum ovarium continens. Uvae et Persea americana sunt exempla communia. Bacca est comunissimum genus fructus carnosi in quo totum ovarii vallum maturat pericarpium edule. Baccis esse potest unum vel plura carpella. Semina plerumque in carnosa ovarii parte includuntur, sed sunt exceptiones non carnosae, sicut capsica, quibus est aer, non pulpa, circiter semina.
Planta quae baccas ferit bacciferosa vel baccata dicitur, sed fructus qui baccae similis est, sive bacca sive non, etiam baccatus appellari potest.
Multae baccae, sicut solanum lycopersicum, edules sunt, sed aliae eiusdem familiae, sicut fructus Atropae belladonnae, hominibus sunt venenosae.
In lingua botanica, bacca est fructus simplex cui sunt semina et pulpa a singulo ovario producta; ovarium inferius aut superius esse potest. Inter exempla baccarum botanicarum sunt:
Fructus citrus familiae Rutacearum, sicut Citrus × sinensis, Citrus japonica, et Citrus × limon, est bacca cui est cortex crassus et interior succosus cui est nomen praecipuum, hesperidium. Baccae quae ex ovario inferiori crescunt aliquanfdo baccae epigynosae vel baccae falsae appellantur, contra baccas bveras, quae ex ovario superiori crescunt. In baccis epigynosis, bacca materiam ex partibus floris praeter ovarium comprehendit. Tubus floralis, a basali sepalorum, petalorum, et staminum parte formatus, maturus fieri potest carnosus, et cum ovario ad formandum fructum coniungitur. Inter fructus communes qui aliquando baccae epigynosae describuntur sunt bananae, coffea, et sodales generis Vaccinii et familiae Cucurbitacearum (exempli gratia, Cucumis sativus, Cucumis melo, et Cucurbita).[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.