Ecclesia cathedralis Wellensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia cathedralis Wellensis est ecclesia cathedralis hodie Anglicana, sancto Andreae apostolo dicata, Wellis in Somersetensi comitatu sita, sedes episcopi Bathoniensis et Wellensis et dioecesis eius. Inter annos 1175 et 1490 in loco ecclesiae prioris anno 705 aedificatae exstructa est. Mediae est magnitudinis, nec tam magna quam ecclesiae Lincolniensis et Eboracensis, nec tam parva quam ecclesiae Oxoniensis et Carleolensis. Ecclesia Wellensis, fronte occidentali lato et medio turre excelsa, est maximum parvae urbis Wellis aedificium. Elegantia quasi poëtica praedita, una e pulcherrimis Angliae cathedralibus appellata est.[1]
Ecclesia, plerumque saeculis XII et XIII constructa, architectura francigena, vel adeo gothica, prae se fert. Hoc modo Wellensis differt ab aliis Medii Aevi cathedralibus Anglicis, quarum partes opere romano, saeculo XI a Normannis per Angliam dispensum, constructae sunt. Constructio partis orientalis et chori circa annum 1175 coepit. Ioannes Harvey rerum gestarum scriptor eam primam structuram vero francigenam vel gothicam ducit, quae a romanam dissideret.[2] Opus lapideum porticuum acutorum et pilarum striatarum beatur cymatiis eminentibus complicatisque et capitulis modo "foliorum rigidorum" insculptis. In parte orientali conservantur antiquae fenestrae vitri picti, quod in Anglica rarum est. In fronte eius, modo Anglico priore constructa, plus quam trecentae effigies monstrantur, quas Harvey appellat "supremum in Anglia facinus coniunctarum artium plasticarum". Hae effigies iam saeculo XV a Willelmo Worcestre in Itinerariis Latinitate sua referuntur:
- Memorandum quod in occidentali et boriali parte ecclesie principalis sancti Andree sunt tres magne boterasses cum tribus ordinibus magnorum ymaginum de veteri lege. Et in plana occidentali ecclesie sunt sex magne et alte boterasses situate ad latitudines .6. pedum et densitudines circa trium virgarum cum tribus ordinibus magnarum ymaginum de nova lege sculptarum. Et in orientali et boriali parte dicte ecclesie sunt due maxime boterasses ad altitudines circa .lx. pedum cum tribus ordinibus ... cum magnis ymaginibus de nova lege.[3]
Contra multas cathedrales monasticas Anglicas, ecclesia Wellensis possidet numerosa aedificia, cum capitulo canonicorum saecularium coniuncta, ut palatium episcopale et saeptum vicariorum, qui e saeculo quinto decimo integer mansit. Ecclesia Wellensis est aedificium in indicem descriptum(en) gradus I.