Willelmus Worcestre
antiquarius / From Wikipedia, the free encyclopedia
Willelmus Worcestre seu Botoner[1] (Bristolii anno 1415 natus;[2] mortuus anno 1482/1483) ab anno fere 1436 a secretis meruit Ioanni Fastolf, anno 1459 mortuo, atque usque in annum fere 1477 de eiusdem patrimonio operam dedit. Anglice de bellis Anglorum in Francia, quibus Fastolf particeps fuerat, Latine autem varia de rebus astrologicis, de vita Fastolfi, de genealogia familiarum Angliae orientalis scripsit. Suadente Fastolfo operis Ciceronis De senectute versionem Anglicam confecit quam Gulielmus Caxton anno 1481 ediderit.
Willelmus Worcestre celeber est praeter omnia propter commentarios quos Latine de geographia et architectura congessit dum itinera per Angliam meridianam faciebat. Primus eruditorum Anglorum fuisse censetur qui de rebus topographicis inquisiverit. Ergo cum Ioanne Rosso coaevo comparatur, cum Ioanne Leland qui Itinerary medio saeculo XVI, cum Ioanne Stow qui Survey of London eo saeculo exeunte composuerit; licet Giraldo Cambrensi assimilare, antecessore non Anglo, auctore descriptionum Cambriae et Hiberniae. Itinerarium autem Willelmi Worcestre, negligenter congessum lectoribusque minime paratum, multos annos ignotum manebat, manuscripto solo aegre legendo in bibliotheca Parkeriana collegii Corporis Christi iacente. Anno 1778 primum prodit.
Historicis geographisque fere ignotus, Willelmus Worcestre praeter alios tam coaevos quam recentiores topographiam Angliae popularem primus adumbrabat: de architectura apud tectorium, de longitudine itinerum apud nautam, de fluminibus piscibusque apud riparium seu lintrarium rogabat; de statu monasterii e cantilenis monachorum, de archaeologia urbium e fabulis habitantium discebat.