From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia Apostolica Armena[1] est ecclesia orthodoxa orientalis, cui hodie 16 000 000 fideles (Christiani Armeni et Turcae) in duobus Catholicatibus (Echmiadsin, Catholicatus Ciliciae), duobus Patriarchatibus (Hierosolyma, Constantinopolis), et circiter triginta dioecesibus, quarum novem in Armenia sitae sunt, adhaerent.
Ecclesia Apostolica Armena, antiquissima ecclesia sui iuris, originem Apostolicam sibi vindicat. Apostoli Iudas Thaddaeus et Bartholomaeus primo saeculo exeunte in Armenia evangelium nuntiasse, communitates Christianas condidisse, tandem martyrium passi esse traduntur. Quod religio Christiana populo Armeno ab apostolis data est, ecclesia se "Apostolicam" nominat. Etiam nomen Ecclesia Gregoriana in usu est, quod a patrono populi Armeni, Gregorio Illuminatore, repetit. Ubi anno 301 (secundum alios 316) rex Trdat III a Gregorio ad Christianesimum conversus religionem Christianam publicam fecit, Armenia prima mundi civitas Christiana facta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.