episcopus catholicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Dionysius Parisiensis (Francogallice: Denis) fuit martyr et sanctus tertii saeculi in Gallia. Sanctus gentilicius Franciae et patronus plurium urbium (inter alias Lutetiae) colitur.
Memoria
Hagiographi eius tradunt eum primum episcopum dioecesis Parisiensis fuisse et una cum sociis Rustico et Eleutherio martyrium pro fide Christi subisse. Fuerunt etiam, qui martyrium eius in persecutione sub Domitiano imperatore ponerent, cum duos Dionysios, Parisiensem et Areopagitam, qui a Paulo apostolo ad fidem Christi conversus sit, eosdem esse arbitrarentur. His diebus plurimis historicis verius videtur Dionysium Parisiensem sub Decio imperatore paulo post annum 250 martyrium subisse.
Loco, ubi Dionysius sepultus esse dicitur, saeculo septimo basilica Sancti Dinoysii a Dagoberto I aedificata atque monasterium eiusdem sancti agris ex fisco regio donatum est[1]. Rex iussit se ibi sepeliri et mox locus medius Regni Francorum factus est. Urbs Sancti Dionysii, quae circa abbatiam profecta est, his diebus nomine Saint-Denis suburbium Lutetiae est.
Nomen Sancti Dionysii primo ad annum 520 in vita sanctae Genovefae apparet, quae cultum martyris episcopi testatur: "Vicum Catholicensem, in quo sanctus Dionysius et passus est et sepultus, grandi amore ac veneratione dilexit. Hic vero episcopus in sexto a Parisius (sic!) miliario martyrio vitam finivit."[2]. A clero Parisiensi consecuta esse dicitur, ut ecclesia supra sepulcrum eius erigeretur in "vico Catulliaco" loco hodiernae basilicae Sancto Dionysio dedicatae.
Martyrologium Hieronymianum depositionis sancti Dionysii et sociorum mentionem facit die 9 Octobris. Venantius Fortunatus Dionysium et Burdigalae notum esse attestatur[3].
Gregorius Turonensis narrat Fabianum papam Romanum sub annum 250 Dionysium una cum sex episcopis in Galliam misisse, ut ibi evangelium nuntiarent[4]. Dionysium Lutetiae martyrium subisse.
Maximam auctoritatem consecuta est vita Sancti Dionysii ab abbate Hilduino conscripta, qui Dionysium Parisiensem cum Dionysio Areopagita et Pseudo-Dionysio Areopagita, qui dicitur, exaequavit. Idem Hilduinus narravit Dionysium, postquam decollatus esset, caput manibus ferentem plura milia passuum ambulavisse homines hortantem, ut paenitentiam agerent. Qua relatione Dionysius notissimus traditionis Christianae cephalophorus factus est.
In Legenda aurea denique de morte eius haec legitur: "In clibanum iactatur, sed exstincto igne nil laeditur, cruci affigitur et diutius ibidem torquetur, inde depositus cum suis sociis et multis aliis fidelibus carceri mancipatur. Ubi dum missam celebraret et populum communicaret, Dominus Jesus eidem cum immenso lumine apparuit et et panem accipiens ei dixit: accipe hoc, care meus, quia mecum est maxima merces tua. Post hoc judici praesentati iterum novis suppliciis mactantur et juxta ydolum Mercurii cum securibus trium capita in confessione trinitatis praeciduntur, statimque corpus sancti Dionysii se erexit et caput suum inter bracchia angelo duce et coelesti lumine praecedente per duo milliaria deportavit, a loco qui dicitur mons martirum, usque ad locum, ubi nunc sua electione et Dei providentia requiescit."[5]
Dionysius sanctus gentilicius Franciae, patronus regum Franciae et plurium urbium (inter quas Lutetiae) colitur. In Ecclesia Catholica Romana et in Ecclesia Anglicana sanctus habetur et ex anno 1450 inter quattuordecim auxiliatores numeratur. Propterea ad cephalophoros pertinet.[6] Dies festus est dies 9. Octobris; memoria reliquiarum Lutetiam translatarum die 4. Decembris celebratur. Plus quam 50 urbes sive communia in Francia, Belgica et Canada nomen ex sancto Dionysio trahunt, etiam locus insulae Reunionis medius, Sanctus Dionysius, ab eo appellatus est. Clos Saint-Denis est situs vineti melioris ("Grand Cru") in communi Morey-Saint-Denis in regione occidentali Burgundia.
Iam ante saeculum decimum quintum Dionysius invocatus est contra dolores capitis, sed etiam contra rabiem, angores conscientiae et dolores animae.
Sanctus episcopus caput manibus ferens fingitur vel pingitur, iam medio aevo (ut puta in porta virginis ecclesiae cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis), pluries postea.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.