Diabetes mellitus,[1] vel simpliciter diabetes (Graece διαβήτης[2]), est grex morborum metabolicorum, quae plerumque alta sacchari sanguinis urinaeque densitate deteguntur, quia aut corpus satis insulinae non generat, aut insulina quamvis satis producta in cellulis effectus solitos non incitat, unde corpus glucosum peius convertit. Efficit haec alta densitas glucosi in sanguine usitata morbi indicia: polyuriam (urinationem frequentem), polydipsiam (sitem auctam), polyphagiam (famem auctam).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Thumb
Circulus caeruleus, symbolum Consociationis Nationum diabetis melliti.

Sunt tria diabetis genera praecipua:

  • Diabetes mellitus typi 1: cum corpus insulinae satis non generat.
  • Diabetes mellitus typi 2: cum corpus insulinae resistit. Quo statu cellulae insulina apte non utuntur, olim diabetes mellitus ex insulina non dependens et diabetes in adultis incipiens appellatus.
  • Diabetes mellitus in graviditate[3]: cum mulieres gravidae, quae diabetem prius non habuerunt, in graviditate primum alta densitate glucosi in sanguine patiuntur. Id genus posteriorem diabetem typi secundi antecedere potest.

Typorum primi et secundi et formae mixtae inveniuntur.

Medicamenta in diabete tractando antidiabetica nominantur.

Dies 14 Novembris "dies pro diabete mellito" declaratus est a Consociatione Nationum.

Anatomia pathologica

Morbus aegrotis pericula multa imponit.

Microangiopathia diabetica

Periculum diabetis melliti typicum est mutatio structurae microscopicae vasorum sanguineorum tenuiorum. Microangiopathia diabetica laminas basales vasorum densationem pati indicat. Hac de causa vectura nutrimentorum a sanguine in texta biologica inhibita est, ut substantiarum catabolicarum ab textis in sanguinem.

Physiologia pathologica

Pathophysiologice visum omnium generum diabetis et initium et cursus diversi sunt. Etiam cuiusque generis diversae machinationes descriptae sunt[4].

Symptomata

  • Acanthosis nigricans
  • Exsikkosis et dehydratatio
  • Fatigatio
  • Necrobiotis lipoida
  • Polyuria
  • Pruritus
  • Rubeosis diabetica
  • Sitis cum polydipsia
  • Visus inconstans

Typi diabetis melliti

diabetes mellitus typi 1diabetes mellitus typi 2diabetes mellitus in graviditate
initiuminfantibus et adolescentibuspraecipue senibusgravidis
initiumacutum et subacutumlentumin graviditate
polydipsia polyuriaque-acetonuria
habitusnon specificatussaepe cum adipositate
insuliniinopiaresistentiasaepe resistentia in graviditate sera

Pridem grex Suecicorum Finnicorumque diabetologicorum in hoc primum classificationem diabetis melliti typi 2 de variabilibus sex (glutamatidecarboxylasis autocorpora GADA, aetas dum initium, valor BMI, valor HbA1C, beta cellularum functio, insulini resistentia) in greges quinque 1-5 proposuit[5]:

  1. SAID (diabetes autoimmunologicus et gravis) cum initio praematuro, valore BMI parvo, gubernatione metabolica mala, carentia insulini, praesentia GADA.
  2. SIDD (diabetes insulini caerens et gravis) cum absentia GADA, ceterum ut grex 1 cum initio praematuro, valore BMI parvo, secretione insulini exigua, gubernatione metabolica mala.
  3. SIRD (diabetes insulino resistens et gravis) cum resistentia insulini at valore BMI alto.
  4. MOD (diabetes ad obesitatem spectans et mitis) cum (gregi 3 similiter) adipositate, sed sine resistentia insulini.
  5. MARD (diabetes ad aetatem spectans et mitis) apud homines seniores cum perturbatione metabolismi miti.

Adhuc classificatio typi 2 non exstabat, nunc autem therapia diabetis differens melliti typi 2 sequatur.

Rationes therapeuticae

Thumb
Proportiones diabetis per orbem terrarum patentes anno 2014. Praevalentia universa erat 9.2 centesimae.
Thumb
Proportiones mortalitatis per orbem terrarum per millionem incolarum anno 2012 patentes.     28–91     92–114     115–141     142–163     164–184     185–209     210–247     248–309     310–404     405–1879

Diabetes mellitus est morbus chronicus. Rationes therapeuticae se modo vivendi et remediis, chirurgia, ac aliis auxiliis dant.

Modus vivae

Scire docerique magnum momentum habens aegroti se quasdam regulas servandas esse sciunt, hydratorum carbonii imprimis consumptio nonnullis restrictionibus succumbat.

Antidiabetica et alia remedia

Medicamentarum et remediorum diversa genera sunt: insulinum, biguanidi, thiazolidinedioni, sulfonylureae, meglitinidi, alpha-glucosidasis inhibitores, peptidorum analoga, glycosurica (gliflozini SGLT-2 inhibitores).

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.