Diabetes mellitus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Diabetes mellitus,[1] vel simpliciter diabetes (Graece διαβήτης[2]), est grex morborum metabolicorum, quae plerumque alta sacchari sanguinis urinaeque densitate deteguntur, quia aut corpus satis insulinae non generat, aut insulina quamvis satis producta in cellulis effectus solitos non incitat, unde corpus glucosum peius convertit. Efficit haec alta densitas glucosi in sanguine usitata morbi indicia: polyuriam (urinationem frequentem), polydipsiam (sitem auctam), polyphagiam (famem auctam).
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Sunt tria diabetis genera praecipua:
- Diabetes mellitus typi 1: cum corpus insulinae satis non generat.
- Diabetes mellitus typi 2: cum corpus insulinae resistit. Quo statu cellulae insulina apte non utuntur, olim diabetes mellitus ex insulina non dependens et diabetes in adultis incipiens appellatus.
- Diabetes mellitus in graviditate[3]: cum mulieres gravidae, quae diabetem prius non habuerunt, in graviditate primum alta densitate glucosi in sanguine patiuntur. Id genus posteriorem diabetem typi secundi antecedere potest.
Typorum primi et secundi et formae mixtae inveniuntur.
Medicamenta in diabete tractando antidiabetica nominantur.
Dies 14 Novembris "dies pro diabete mellito" declaratus est a Consociatione Nationum.