Deus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Deus[1] est unus e congregatione deorum dearumque, vel, si sit solus deus, ens supremum, deus creator, et principalis fidei res.[2] Deus plerumque concipitur omnipotens, omnisciens, omnipraesens, omnibenevolens, aeternus, et metaphysice necessarius. Deus saepissime incorporealis putatur, cuius proprietas philosophica cum opinionibus transcendentiae vel immanentiae consociatur.[2][3][4]
Aliae religiones eorum deum sine genere tributo describunt, sed aliae vocabulis utuntur quae ad genus diserte inclinantur. Deus aut personalis aut non personalis conceptus est. Deus in theismo creator sustentorque universi, sed in deismo creator sed non sustentor universi est. Deus in pantheismo est universum ipsum, sed universum in panentheismo pars sed non omnis dei est. Atheismus est absentia fidei in ullum deum vel deitatem, sed agnosticismus est fides exsistentiam dei ignotam esse aut nosci non posse. Deus praeterea fons omnium obligationum moralium et "maxima res exstans quae concipi potest."[5] appellatus est.[2]
Multi theologi et philosophi argumenta pro et contra exsistentiam dei protulerunt. Deo sunt multa nomina secundum linguas et traditiones culturales, titulis appellationibusque aliquando eius proprietatibus tributis.