![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/58/Philosophie.jpg/640px-Philosophie.jpg&w=640&q=50)
Philosophia
studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Philosophia (etymologice 'amor sapientiae', Graece φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia') est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. "Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis."[1]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/58/Philosophie.jpg/320px-Philosophie.jpg)
Vocabulum philosophiae a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum putabat; ipse autem se sapientem (sophos) haberi nolebat. Amator sapientiae (vel scientiae) igitur dici malebat.
Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:
- Criticum studium omnium humanarum quaestionum;
- Rationale studium omnis sapientiae humanae;
- Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta.
Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et ceterae.