Daguerreotypus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ratio daguerreotypica, etiam daguerreotypia, anno 1839 introducta, fuit prima ratio photographica aperte vulgata et prima quae late usurpabatur. Recentiores autem rationes, melius emptae et imagines facilius visas facientes, ante decennium 187 ineuns eam paene omnino substituerat. Parva redintegratio inter photographos qui rationibus historicis student ante 1990 coepit et iam perstat.
Imago in lamina metallica argenteata formata est, quod usitate aes erat, sed orichalcum etiam adhibebatur. Lamina in luce hebete fumis halogeni exposita (praecipue iodi, sed etiam bromum et chlorum adhiberi solebantur) ad machinam photographicam per formam lucis securam transportabatur. Tum imago latens, in machina exposita, in cella obscura binis rationibus evolvi potuit, laminá aut ad fumos hydrargyri calefacti, aut, pro laminis solum iodum sentientibus, ad radios solares per colum rubrum expositá. Sensus laminae quod ad lucem spectat tum inhibitus est, laminá in solutione salis communis vel thiosulphatis sodii lavatá. Ad calificiendum ingenium et ad conservanda particula imaginis, lamina in solutione chlorido auri in superficie dilatata calefacta est. Superficies imaginis etiam inaurata fuit delicatissima, unde opus fuit laminam in saeptimento luminis securam coacervare.
Distinctissima photographematis daguerreotypici proprietas aspectabilis est quod imago in clara argentei veri superficie speculi simili apparet, quae aut positiva aut negativa videtur, secundum statum lucis et num scaena clara aut obscura a metallo laminae percutitur.