Camera obscura
From Wikipedia, the free encyclopedia
Camera obscura est instrumentum opticum quod ad photographiam et cameram photographicam duxit. Instrumentum in capsa vel conclave perparvo foramine acuto in uno latere sito consistit. Lux, ex prospectu externo per foramen transiens, superficiem intus percutit, ubi inversa (sursum deorsum) regeneratur, coloribus et perspectivo conservatis. Imago tum in chartam proici potest, et vicissim ad repraesentationem exactissimam propagandam delineari potest. Maxima orbis terrarum camera obscura in Colle Constitutionis Aberystwyth in urbe Cambriae stat.[1]
Camera obscura speculo adhibito, ut in modo supero saeculo duodevicensimo in usu, imaginem erectam proici potest. Aliud genus, gestabilius, est capsa cui est speculum tam angulatum ut in chartam delineariam in superiori vitrei parte posita proiciat, ubi imago erecta est, a tergo visa.
Cum foramen minus fiat, imago acutior fit, sed imago proiecta hebescit; si autem foramen nimis parvum sit, acies ob diffractionem ingravescit. In usu, plurimae camerae obscurae lente, potius quam foramine acuto (ut in camera foraminis acuti) utuntur, quia lens maiorem aperturam sinit, nitorem utilem foco apto iam dans.