Computatrum,[1] sive (instrumentum) computatorium,[1] sive ordinatrum,[2][1] est machina digitalis et electronica quod programmari potest ut sequentias arithmeticas vel logicas (computationes) automatarie faciat. Computatra hodierna genericas operationum copias exsequi possunt, quae programmata appellantur, propter quae computatra varia pensa efficere possunt. Omnis apparatus computatralis est congeries elementorum quae computatrum formant; quae plerumque sunt memoria interna, systema internum (corpus programmatum), et peripherica, arma ad computatrum plene et recte operandum necessaria. Hoc vocabulum etiam ad copiam computatrum quae coniunguntur ut una operentur, sicut reticulum computatrale et fasciculus computatrorum.
Genus computatrorum quod quocumque facile portari potest computatrum gestabile nuncupatur.
Partes computatrorum
Quattuor computatro sunt armaturae partes: organum gubernans, arithmeticum, memoriale, graphicum.
Processorium medium (CPU) est intima computatri pars, quae omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe media processorii pars est; paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.
Programmata computatralia
Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.
Aetas computatrorum
Prima computatra electronica annis instruebantur ab 1930 ad 1940 ab Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, sed re vera aetas computatrorum coepere anno 1977 dicitur, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introducerent. Et die 12 Augusti 1981, IBM primum computatrum personale pro mercato? creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiarent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 30 Iunii 2022, 7 933 000 000 hominum interreti utebantur.[3]
Domus effectrices computatrorum
- Acer
- Apple
- Asus
- Commodore
- Compaq
- Dell
- Hewlett-Packard
- Lenovo
- Samsung
Domus effectrices programmatum computatralium
Pinacotheca
- Supercomputatrum.
- Microcomputatrum.
- Pars computatralis technica.
- Connection Machine.
- Disci rigidi.
- Computatrum mainframe.
- Microcomputatrum.
- Servitor Dell.
Nexus interni
- Automaton communicativum
- Boto radiophoni
- Calculatrum
- Carta memorialis
- Cloud computing
- Computator
- Computatrum gestabile
- Computatrum tabulare
- Consola lusoria
- Consola lusoria gestabilis
- Electronica digitalis
- ENIAC
- Glossarium verborum computatralium
- Innovatio disruptiva
- Informationis technologia
- Interfacies utentis
- Interrete
- Lingua programmandi
- Machinatio Anticytherensis
- Malware
- OpenVMS
- Processorium centrale
- Programma computatrale
- Programmatura computratralis
- RAM
- ROM
- Simulatio computatralis
- Systema administrativum computatrale
- Texton
- Vicipaedia:Verba technologica
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.