Chronica Nestoris[1] (Russice Повѣсть времѧньныхъ лѣтъ, "narratio annorum praeteritorum"), Kioviae circiter anno 1118 perfecta, sunt antiquissimum corpus quod exstat annalium Russiae Kioviensis. Variae versiones paulo differentes in variis copiis conservatae notae sunt.

Thumb
Folium decimum quartum annalium Radziwiłł, copiae saeculi XV, quae expeditionem Helgi contra Constantinopolim describit.

Haec chronica longe Nestori chronographo ascripta sunt, sed hoc nomen in uno tantum codice reperitur: exemplare Chlebnikov chronicorum Hypatianorum. Hodie plurimi historici credunt Nestorem non primum chronicorum auctorem fuisse, sed annalia anteriora retractavisse.

Opus genealogiâ Biblica incipit, deinde historiam antiquae Russiae ab anno 852 usque ad annum 1117 (in tertia versione) tractat.

Nomen operis Russicum a prima sententia deducitur: "Се повѣсти времѧньных лѣт ‧ ѿкуду єсть пошла рускаꙗ земѧ ‧ кто въ києвѣ нача первѣє кнѧжит и ѿкуду рускаꙗ землѧ стала єсть"[2] ("Haec est antiquorum temporum historia, unde Russorum gens provenerit, quis Kioviae regnare coeperit, atque unde terra Russica orta sit").[3]

Versio Latina

Versio Latina a Constantino Łucsakowski (anno 1846 nato et anno 1912 mortuo) facta est et Leopoli annis ab 1884 ad 1889 edita[4]:

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.