From Wikipedia, the free encyclopedia
Carpathus sive Carpathos (Graece Κάρπαθος, Turcice Kerpe, Italiane Scarpanto) est insula et demus Graeciae circiter 6550 incolarum (status 2010), inter Rhodum et Cretam et in catena insularum Dodecanesi sita, secunda huius archipelagi quod ad superficiem pertinet.
Carpathus | |
---|---|
Κάρπαθος | |
Positura | |
Positura maritima | Aegaeum mare |
Geographia physica | |
Archipelagus | Sporades meridianae |
Area | 324.07 km² |
Altitudo maxima | 1215 m |
Geographia politica | |
Civitas | Graecia |
Regio | Aegaeum Australe |
Demi | Carpathos |
Locus medius | Pigadia |
Demographia | |
Numerus incolarum | 6565 (2010) |
Spissitudo | 20 incolae per km² |
Postscripta | |
Postscripta | Insulae Graeciae |
Tabula geographica | |
Carpathi tabula |
Carpathus est una ex insulis quae montes Peloponnesi cum monte Tauro in Turcia austro-occidentali coniungunt ac simul Aegaeum mare a Mediterraneo terminant. Insulae vicinae sunt Rhodus (46 km in boreo-orientem versa) et Casos (6 km in austro-occidentalem versa); a septentrione freto latitutidinis 100 metra et altitudinis fere 1.5 metra separata est insula Saria non habitata. Longitudo maxima a septentrionibus in meridiem est 48 chiliometra, latitudo maxima paene 12 chiliometra assequitur, latitudo minima minus quam 3.5 km. Montes glabri, partim pinis consiti insulam a septentrionibus in meridiem transeunt. Cum montes in parte insulae septentrionali circiter 600 m assequantur, in insula media mons nomine Cale Limne (Kαλή Λίμνη, "lacus bonus") seu Lastus usque ad 1215 m oritur, qui una cum Attabyro (Αττάβυρος) Rhodio est summus mons Dodecanesi. Pars in meridiem versa primo tumulosa, denique plana. Silvae olim uberes magna ex parte incendiis consumptae sunt.
Mythologia Carpathum patriam gigantis Iapeti et Carpathium mare sedem Protei esse vult.[1] Etiam Prometheus hic vixisse dicitur.
Homerus insulam "Crapathum" vocat: Οἳ δ' ἄρα Νίσυρόν τ' εἶχον Κράπαθόν τε Κάσον τε [...],[2] Hymnus Homericus in Apollinem Delicum (v. 43) insulam "ventosam" (Κάρπαθος ἠνεμόεσσα) dicit.
Dores quattuor civitates condiderunt: Posidium (Ποσείδιον, hodie Pigadia), Arcesiam (Αρκέσεια, hodie Arcasa), Brycum (Βρυκούς, hodie Brucunta) et Nisyrum (Νίσυρος, hodie forse Ta Palatia, Saria), quare Strabo insulam "Tetrapolim" vocavit. Tum insula maxime fecunda erat. Ab anno 478 a.C.n. socius fuit Athenarum in Foedere Delio, postea particeps fortunarum Rhodi insulae fuisse videtur.[3]
Secuta sunt imperia Romanorum, Byzantii, Francorum et Equitum Rhodiorum, dum demum sub dicionem Imperii Ottomanici venit. Una cum aliis Dodecanesi insulis anno 1912 ab Italianis occupata est, in quorum locum anno 1943 milites Germani successerunt.
Anno 1944, militibus Italianis Germanisque deductis, cum fames insulam vexaret, septem piscatores navicula Aegyptum navigaverunt auxilium petituri. Una septimana post in nave Britannica redientes incolis famelicis cibos et medicamenta apportaverunt. Monumentum in portu Phoenicii (Φοινικι) facinus forte memorat. Anno 1948, demum Carpathus civitati Graeciae adiuncta est.
Die 23 Maii anno 2006 prope insulam duo aeroplana militaria generis F-16 "Falcon", unum Graecum unum Turcicum, inter se collisi sunt.[4] Causa fuit controversia de confiniis inter Graeciam et Turciam adhuc non soluta, quae iam pluries paene bellum concitavit. Pigadiae monumentum prope portum situm gubernatorem Graecum interfectum admonet.
Usque ad annum 2010 Carpathus nomo vel praefecturae Dodecaneso attributa erat. Demum Carpathum necnon commune Olympum continebat. Anno 2010 administratione reformanda (vide: Libellus Callicratis) regionalis Carpathi unitas in regione Aegaeo Australi formata est, ad quam insulae Carpathus, Casos, Saria et plures insulae minores Aegaei maris pertinent. Ex tunc omnis insula Carpathi unus demus factus est, Olympus Carpathi demi pars (δημοτική ενότητα). Pristini demi nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα), quae communium ante 2010 terminos sequuntur et amplius in "unitates locales" (Graece: τοπική κοινότητα) divisae sunt, quibus est consilium locale cum praeside. Locus medius est Carpathus urbs sive Pigadia.
Demus | Unitas localis (δημοτική ενότητα) |
Nomen Graecum | area km² | incolae 2001 | incolae 2010 | Unitas popularis (Δημοτική Ενότητα) |
---|---|---|---|---|---|---|
Carpathos (demus) | Carpathos | Δημοτική Ενότητα Καρπάθου | 219.924 | 5750 | 5881 | Carpathos, Aperium, Arcasa, Bolada, Menetae, Mesochorium, Othos, Pylae, Spoa |
Olympus | Δημοτική Ενότητα Ολύμπου | 104.876 | 761 | 684 | Olympus |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.