Saria

From Wikipedia, the free encyclopedia

Saria

Saria (f.sg., Neograece Σαρία) est insula Graeca hodie non nisi a pastoribus insulae Carpathi ad tempus inhabitata in regione Aegaei Australis in catena insularum Sporadum sita, quae ad demum Carpathum pertinet. Mari angusto fere 100 m latitudine ac 1.5 m altitudine ab extrema insula Carpatho septentrionali divisa est (in tabula apposita loco Sariae Argos scriptum est). Antiquitate insulae adhuc ponte terreno coniunctae erant, qui postea terrae motis fractus est.

Saria
Σαρία
Thumb
Saria
Saria
Positura
Positura maritimaAegaeum mare
Geographia physica
ArchipelagusSporades meridianae
Area19 km²
Altitudo maxima631 m
Geographia politica
CivitasGraecia
RegioAegaeum Australe


Demographia
Numerus incolarum0 (2010)
Spissitudo0 incolae per km²
Postscripta
PostscriptaInsulae Graeciae
Tabula geographica
Thumb
Carpathus cum insulis vicinis (Saria = Argos)
Thumb
Saria

Natura loci

Saria longitutine paene 8 km, latitudine usque ad 4.5 km patet, area insulae sunt fere 19km². Montuosa et glabra altitudinem 631 m assequitur.

Historia

Insulam antiquitate inhabitatam esse reliquiae urbis Nisyri, quae partim sub aqua sunt, attestantur, ex qua vicum Palatiam circa annum 900 conditum ortum esse verisimile est.

Anno 1420 maxima incolarum pars a piratis saepe vexati insulam reliquerunt et vicum Olympum in insula Carpatho condiderunt, qui ab anno 2011 pars est Carpathi demi.

Sariae sunt nonnulla parva, sed intacta litora. Utilitates periegeticis destinatae desunt, insula autem navibus a Carpatho visitari potest.

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.