Carmen epicolyricum
forma versuum From Wikipedia, the free encyclopedia
forma versuum From Wikipedia, the free encyclopedia
Carmen epicolyricum[1] vel ballata (Italice ballata: 'carmen ad saltationem designatum') est forma versuum, saepe narratio in musica posita. Quae ex quadam chanson balladée Francica vel ballade aevo mediaevali orta est, quae primum fuit carmen ad saltationem dicatum. Carmina epicolyrica propria sunt poesis et cantus vulgaris Insularum Britannicarum ab aevo medio exeunte usque ad saeculum undevicensimum, latissime per Europam et deinde Americas, Australiam, Africamque Septentrionalem adhibita.
Multa carmina epicolyrica composita et vendita formam lateris lati unius folii habuerunt, quae a poetis et compositoribus ex saeculo duodevicensimo ad ballatas lyricas communicandas typis editi sunt. Vocabulum saeculo undevicensimo exeunte significationem tardi carminis amatorii vulgaris habuit, et nunc saepe ullum carmen amatorium significat, praecipue in musica populari et rockica ballatam sensu affectam appellatam.
Agitur de carmine quodam minore, plerumque erotici argumenti, quo utebantur ad saltationes ornandas. Saeculo quarto decimo in Anglia et Scotia carmen populare fiebat, a cantoribus vulgo ministrels dictis cultum. Talia primo collegerunt Thomas Percy anno 1765 et Franciscus J. Child anno 1883. In terras Germanas inferebantur a Godofredo Augusto Bürger et postea colebantur a Goethio, Schiller (e.g. Die Bürgschaft), Ludovico Uhland, et Heine. Ballatae litterariae lingua theodisca conscriptae praecipue de rebus agunt ex historia depromptis .
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.