![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e8/Capsicum_annuum_glabriusculum.jpg/640px-Capsicum_annuum_glabriusculum.jpg&w=640&q=50)
Capsicum annuum var. glabriusculum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Chiltecpin est capsicorum varietas silvestris cui nomen botanicum Capsicum annuum var. glabriusculum attribuitur. Fructus parvi rotundi humore calidissimi sunt (Sco. 70 000-75 000). In Mexico, Novo Mexico, Texia usitantur. Vulgo interdum chiltepin seu chile piquin nuncupantur, in Texia etiam malagueta sive amomo.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e8/Capsicum_annuum_glabriusculum.jpg/640px-Capsicum_annuum_glabriusculum.jpg)
Asteridae
Ordo : Solanales
Familia : Solanaceae
Genus : Capsicum
Species : Capsicum annuum
Varietas : var. glabriusculum
(Dunal)[1] Heiser & Pickersgill[2]
Varietas a Michaele Felice Dunal anno 1852 rite descripta est. Ille sub C. hispido ordinavit (specie a se primum nominata, hodie oblita).[1] Recentius Carolus Bixler Heiser cum discipula Barbara Pickersgill sub C. annuo posuerunt sicut varietas prisca speciei celebris quae in formis plurimis fere ubique colitur.[2]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/93/Capsicum_annuum_chiltepin_dried.jpg/640px-Capsicum_annuum_chiltepin_dried.jpg)
Hanc varietatem, in Texia endemicam, Samuel Brown anno 1812 Thomae Ieffersonio misit,[3] qui eam anno insequenti apud villam suam Monticello coluit[4] amicisque Ioanni Shecut et Bernardo M'Mahon(en) transmisit.[5][6]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/84/Mariscos_al_chiltep%C3%ADn%2C_Tabasco..jpg/640px-Mariscos_al_chiltep%C3%ADn%2C_Tabasco..jpg)
Samuel Brown fructus huius varietatis apud Hispanos indigenasque Texanos tantum usitatum esse "quantum sal apud Civitatum Foederatarum incolas".[3] Usum medicinalem contra morbum digestivum relatum est.[5] Saeculo XIX hi fructus in Texia et Novo Mexico ad capsicum e carne aliaque tamalium farcimina temperanda adhibebantur.[7]