Basilea[1][2][3] seu Basilia[1] (TheodisceBasel, FrancogalliceBâle) est urbs in Helvetia, sita prope fines Germanorum et Francorum. Rhenus fluvius urbem perfluit. Urbs trans Rhenum posita plana universa est et ad Prisgaudiam respicit. Altera civitas splendidior ac magnificentior duplici iugo eminet, valle intermedia, artificiose mirificeque structa, ut aequa omnis videatur eunti. 167720 incolae anno 2009 Basiliae incoluerunt. Basilea est caput pagi Basileensis. Iam aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Basiliensium.
Basilea est etiam nota quia locus est Concilii Oecumenici Basileensis ab anno 1431 habiti, quod postea in Ferrariam et Florentiam translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
A tempore Beati Rhenani Basilienses senatorem RomanumLucium Munatium Plancum velut conditorem suae urbis celebrare consuerunt qui mausoleoGaetano hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAVRICAM. Re vera tamen Augusta Rauricorum aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore Celtae in colle Basiliensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
Profligato imperio Romano Augusta Rauruca deserta lapides vicinis aedificandi cupidis praebebat dum novus vicus in planitie ad ripam fluminis nascitur, Basilea futura.
Undecimo saeculo ineunte imperator Henricus II et episcopus Adalbero novam ecclesiam cathedralem aedificari iusserunt. Quae aedificatio ab incendiis et terrae motu turbata non nisi quinto decimo saeculo exeunte peracta est.
1348-1350 ː Pestis nigra saevit. Iudaeorum persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.
1431 ː Concilium Basiliense coitur de hussitorum haeresi disputaturum. Mox Byzantina legatio quoque huc venit concordiam Christianorum adversus Turcos petitum. Ita Basilienses de litteris Graecis primo certiores facti sunt, quia legati libros secum ferebant. Concilium usque ad annum 1449 sedebit ː in summa haec coitio virorum doctorum tam Italianorum quam Graecorum viam ad humanismum Basiliensem stravit qui mox per artem typographicam lucem suam in totam Europam disseminavit.
1521 ː Omnia iura in urbe administranda episcopo abrogantur.
1529, 9 Februarii ː Oecolampadio duce civitas sibi religionem reformatam elegit secundum placita Zvinglii postquam seditione orta sodalitates imagines religiosas per totam urbem deiecerunt, fregerunt, combusserunt. Consiliarii veteri religioni pertinaciter adhaerentes abdicati sunt.
1534 ː Prima Basiliensis confessio a sucessore Oecolampadii Oswaldo Myconio composita.
Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard (p. 58 apud Google Books)(Francogallice)
Alfred Berchtold, Bâle et l'Europe: une histoire culturelle, Lausanne, Payot, 1990, duo volumina.
Peter-Andrew Schwarz, "Kaiseraugst et Bâle (Suisse) aux premiers temps chrétiens" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 103-126