Aurantium, vulgo arantium, arangium[1] (a nomine Arabico نارنج nāranǧ, a Persico نارنگ nārang, a Sanscrito नारङ्ग nāraṅga) vel citrangulus (f.),[1] est arbor fructifera in genere cui nomen est Citrus. Binomine appellata est Citrus × aurantium a Linnaeo anno 1753.[2] Fructus eius, quibus sapor est amarus, eisdem nominibus appellantur, quibus tamen aliquando 'pomum' aut 'malum' anteponitur. Aurantium saepe confunditur cum Citro sinensi, cuius fructibus tamen sapor est suavior.
Aurantii primam mentionem in litteris Europaeis occidentalibus nobis fecit scriptor de rebus SiculisHugo Falcandus, in Epistola ad Petrum Panormitanum ante annum fere 1189 Latine conscripta, qui poma eius Siculo usus nomine arengias appellat.[3] Eodem fere tempore Theodorus Balsamon arborem aurantia ferentem (νεράντζα) Constantinopoli olim florentem, causa glaciei mortuam, carmine lamentat.[4] Haud multo post scriptor FrancicusIacobus Vitriacensis, in sua Historia Hierosolymitana post annum 1219 incepta, citrum aurantium sic describit:
In parvis autem arboribus quaedam crescunt alia poma citrina minoris quantitatis frigida, et acidi seu pontici saporis, quae poma orenges ab indigenis nuncupantur.[5]
Utrumque nomen ex Arabico نارنج (nāranǧ) derivatum est, utrumque quadam ratione primam litteram n praetermisit.
In saeculis sequentibus, linguis variis vernaculis intervenientibus, multa alia nomina Latina eadem stirpe apparebant, pleraque primā quoque n omissā, sicut arangium, arancium, arantium, nonnulla quidem primā vocali in au commutatā, ut ex auro orta videantur, sicut aurangium, aurancium, aurantium, aliqua quoque primā n servatā, sicut narangium, narancium, narantium, nerantium, pauca etiam litterā a praepositā, sicut anarantium, anerantium, fortasse a nomine Arabico cum articulo definito al- addito: النارنج (an-nāranǧ). Nonnulla horum nominum terminationibus quoque femininis in -a utuntur. Horum omnium in scriptis Latinis creberrime inveniuntur nomina aurantium, arantium et arancium.[6]
Invenitur praeterea nonnumquam nomen novum citrangulus (f. = arbor) vel citrangulum (n. = fructus), quod significet fere "citrus cuius angit sapor."
Speciei hybridae Citrus × aurantium varietates permultae coluntur quae in greges tres dividere licet, videlicet
"aurantia" sensu stricto, sapore amaro (Sour Orange Group)
1508: Ioannes Bourdichon, picturae botanicae horarum Annae Britanniae (manuscriptum, 1503-1508) [gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b52500984v/f344.image f. 168r]
1597: John Gerard, The Herball, or generall historie of plantes. Londinii: John Norton pp. 1278-1282 "the citron, limon, orange and Assyrian apple trees: malus arantia, the orange tree"
1708: Johann Christoph Volkamer, Nürnbergische Hesperides. Norimbergae: Endter (Theodisce)Textus
1714: Johann Christoph Volkamer, Continuation der Nürnbergischen Hesperidum. Norimbergae (Theodisce)(Textus apud Google Books)p. 298
1742: Georgius Everhardus Rumphius, Herbarium Amboinense (Amstelaedami: Chanquion, 1741-1750) vol. 2 tab. 33 et pp. 111-112; cf. E. D. Merrill, An Interpretation of Rumphius's Herbarium Amboinense. Manilae: Department of Agriculture and Natural Resources, Bureau of Science, 1917
Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Sour or Bitter Oranges" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4
"Sour Orange" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 130-133
Tong Kwee Lim, Edible Medicinal and Non-Medicinal Plants. Vol. 4: Fruits (Berolini: Springer, 2012) pp. 786-806 (Anglice)(Paginae selectae apud Google Books)
De usu
Giovanni Dugo, Luigi Mondello, edd., Citrus Oils (CRC Press, 2010) pp. 10-19 (Paginae selectae apud Google Books)