![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b3/Auguste_Comte.jpg/640px-Auguste_Comte.jpg&w=640&q=50)
Augustus Comte
From Wikipedia, the free encyclopedia
Isidorus Augustus Maria Francicus Xavier Comte (19 Ianuarii 1798—5 Septembris 1857), Augustus Comte late notus, fuit philosophus Francicus et conditor disciplinae sociologiae et doctrinae positivismi. Latissime habetur primus philosophus scientiae sensu hodierno.[2]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b3/Auguste_Comte.jpg/640px-Auguste_Comte.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/05/Flag_of_Brazil.svg/640px-Flag_of_Brazil.svg.png)
Comte, ab Henrico Saint-Simon socialista utopiano motus, ad socialem Rerum Novarum Francicarum malaise corrigendum philosophiam positivam excogitavit, novam doctrinam socialem in scientiis conditam invocans. Comte cogitationem saeculi undevicenimi magnopere movit, philosophos sociales movens sicut Carolus Marx, Ioannes Stuart Mill, et Georgius Eliot.[3] Eius notiones sociologiae (Francice sociologie) et evolutionismi socialis primos inspiraverunt theoristas sociales et anthropologos sicut Harrietta Martineau et Herbertus Spencer, atque se in hodiernam sociologiam academicam ab Aemilio Durkheim ut investigatio socialis utilis et aequa praebitam tandem mutavit.
Sociales rationes Comtianae ad summum venerunt in Religione Humanitatis, quae progressum societatum humanismi religiosi et saecularis saeculo undevicensimo movit. Comte adeo vocabulum altruismum (Francice altruisme) excogitavit.[4]