From Wikipedia, the free encyclopedia
Augusta Raurica, quarto saeculo saepe Rauracum[1] vel Rauraci[2] simpliciter appellata, Theodisce Augst, est oppidum ad ripam Rheni iacens in pago Basilea Rure Helvetiae. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Rauracorum. Medio Aevo exeunte a vicino vico Castro Rauracensi (Theodisce Kaiseraugst) separata est postquam per plura saecula una urbs fuerant.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Bello Gallico confecto iussu Caesaris colonia veteranorum Romanorum in fines Rauricorum a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. deducta est[3]. Ob bellum civile Romanorum (49-30 a.C.n.) urbs non statim aedificata esse videtur[4] sed Augusto imperatore Lucius Octavius quidam coloniam rursus ordinavit atque nuncupavit : Colonia Paterna Pia Apollinaris Augusta Emerita Raurica tunc dicta est. Augusta Raurica Rauracorum civitatis caput erat, quam civitatem Augustus provinciae Galliae Belgicae, Domitianus provinciae Germaniae Superiori, Diocletianus provinciae Sequaniae adscripserunt. Omnibus aedificiis ad rem urbanam Romanam pertinentibus ornata est Augusta Raurica : foro, templo Iovis, templo ad imperatorum cultum dedicato, basilica, theatro, amphitheatro, thermis... Cellaria quoque et officinae opificum carnem fumigantium et tabernae et domus privatae effossae sunt. Quae omnia et in situ et in Museo (Römermuseum Augst) visere licet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.